Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4770742

Odwiedza nas 83 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / XVII ITEM ALIA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XVII ITEM ALIA

Esto propitius, domine, quaesumus, plebi tuae, et suffragantibus sanctis tuis tribue nobis ueniam peccatorum; concedas placatus et pacem, ut propitius largiaris auxilium [Ver 52]

Suscipe, domine, quaesumus, praeces nostras, et huius oblationis obsequium, quod in sancte martyris tuae commemoratione offerimus, ad placationem tui nominis copiosa nobis fac prouenire clementia, et ad gaudium nobis transeat sempiternum [Ver 53]

Uere dignum: quoniam tu sanctis tuis et patientiam tolerantiae, et in beati fine certaminis das triumphum [Ver 54]

Sacris reparati mysteriis suppliciter exoramus, ut interuenientibus sanctis tuis adpraehendamus rebus ³:effectum:³, quod actionibus celebramus ³:affectu:³ [Ver 55]

Creator populi tui, deus, adque reparator: tuere supplices, tuere misericordiam postulantes; ut satisfactio pro se intercedente sanctum illum et instituta bona recipiant, et restaurata custodiant [Ver 56]