Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3702735

Odwiedza nas 72 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / XVI ITEM ALIA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XVI ITEM ALIA

Presta, quaesumus, domine, ut martyrum tuorum iugiter celebremus meritum, quorum continuum sentimus auxilium [Ver 47]

Sacrificium tibi, domine, pro sanctorum martyrum nataliciis immolamus; ut quorum gaudemus praesidiis, gloriam frequentemus [Ver 48]

Uere dignum: cognoscimus etenim, domine, sanctorum nos martyrum depraecatione muniri, maiestatem tuam profusius implorantes, ut et temporaliter his patrociniis nos foueri, et spiritaliter praecipias adiuuari [Ver 49]

Da nobis, quaesumus, domine, ut cum martyrum sollemnitate sanctorum perpetua tuitione laetemur [Ver 50]

Exsultet, domine, populus christianus de magnorum fili tui glorificatione membrorum; et quanto eminentiora sunt ceteris, tanto magis de eorum culmine inferiora congaudeant [Ver 51]