Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3570209

Odwiedza nas 43 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / XV ITEM ALIA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XV ITEM ALIA

Exaudi, domine, praeces nostras, et sanctorum martyrum nos tuere praesidiis [Ver 42]

Respice, domine, munera, quae in sanctorum tuorum commemoratione deferimus; ut quorum honore sunt grata, eorum nobis fiant intercessione perpetua [Ver 43]

Uere dignum: te etenim laudant et benedicunt omnes sancti tui, quibus et in confessione uirtutem et in passione uictoriam contulisti [Ver 44]

Presta, domine deus noster, ut quorum nobis festiuitate uotiua sunt sacramenta, eorum salutaria nobis intercessione reddantur [Ver 45]

Tuere, domine, supplices tuos, sustenta fragiles, purga terrenos; et inter mortalium tenebras mortales ambulantes tua semper luce uiuifica, adque a malis omnibus clementer ereptos ad summa bona peruenire concede [Ver 46]