VIII MENSE APRILE / XIIII ITEM ALIA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XIIII ITEM ALIA

Propitius esto, domine, plebi tuae, et auxilium nobis de sancto celerius fac adesse [Ver 36]

Ostende nobis, domine, misericordiam tuam, et salutaris tui dona concede [Ver 37]

Laudis tuae, domine, hostias immolamus, quibus nos et praesentibus exui malis confidimus et futuris [Ver 38]

Uere dignum: maiestatem tuam suppliciter exorantes, ne perire patiaris, quibus tanta remedia prouidisti; et conlata praesidia non ad cumulum reis damnationis eueniant, sed potius ad effectum saluationis accedant [Ver 39]

Ab omni nos, domine, quaesumus, uetustate purgatos sacramenti ueneranda perceptio in nouam transferat creaturam [Ver 40]

Non praeiudicet, quaesumus, Domine, fidelibus tuis nostra minus idonea depraecatio seruitutis, sed merita nostra praeuincens aeclesiam tuam sanctifica, guberna, salua, prosequere; et tibi sine cessatione deuotam perpetua redemptione confirma [Ver 41]