VIII MENSE APRILE / XIII ITEM ALIA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XIII ITEM ALIA

Praetende nobis, domine, misericordiam tuam, et sanctos tuos, quorum nos fecisti patrociniis adiuuari, tribue maiestatem tuam iugiter exorare pro nobis [Ver 32]

Suscipe, domine, sacrificium placationis et laudis, quod nos interuenientibus sanctis et perducat ad ueniam, et in perpetua gratiarum constituat actione [Ver 33]

Repleti substantia reparationis et uitae quaesumus, domine deus noster, ut per ea, quae nobis munera dignaris praeuere caelestia, per haec eadem tribue nos inherere caelestibus [Ver 34]

Protector in te sperantium Deus, salua populum tuum, tuere, dispone; ut a peccatis liber, ab hoste sucurus, in tua semper gratia perseueret [Ver 35]