Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3570210

Odwiedza nas 44 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / XII ITEM ALIA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / XII ITEM ALIA

Deus, qui ad depraecandum te conscientiae nostrae prespicis non sufficere facultatem: cunctos martyres tuos fac orare pro nobis, quos digne possis audire [Ver 27]

Offerimus tibi, domine, fidelium tuorum dona sollemnia, sanctorum martyrum interuentionibus confidentes; ut quod nos exsequimur minus idonea seruitute, illorum potius meritis efficiatur acceptum [Ver 28]

Uere dignum: qui sic hostis antiqui machinamenta destruxit, ut diabulo, quem sua uirtute prostrauerat, etiam sanctos suos spiritu ueritatis armatos redderet fortiores, ne uel saeuitiam metuerent persequentum, uel de promissae beatitudinis aeternitate dubitarent. Quorum gloriam hodierna festiuitate recolentes hostias tibi laudis offerimus. Cum angelis [Ver 29]

Consecuti gratiam muneris sacri supplices, domine, te rogamus, ut inplorantibus pro nobis sanctis martyribus tuis, diuinae uirtutis effectum, quem corporaliter sumpsimus, spiritaliter sentiamus [Ver 30]

Protege, domine, plebem tuam cum sanctorum tuorum patrocinio supplicantem, et in tua pietate confisam interius exteriusque purifica; ut per haec quae diuino sacrificio gustauerunt, et mentium salutem mereantur et corporum [Ver 31]