Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3570213

Odwiedza nas 50 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / X ITEM ALIA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / X ITEM ALIA

Hostias, domine, tuae plebis intende, et quas in honorem sanctorum tuorum deuota concelebrat, proficere sibi sentiat ad medellam [Ver 21]

Uere dignum: qui dum confessores tuos etiam nunc tanta festiuitate glorificas, simul et nullum aput te sanctum propositum doces esse sine praemio, et praeter duriora certamina fragiles quosque ad tuae retributionis munus inuitas [Ver 22]

Sumentes pignus caelestis arcani et in terris positi iam superno pane satiati supplicamus, domine, depraecantibus sanctis tuis, ut quod in nobis mysticae geritur, ueraciter inpleatur [Ver 23]

Inpetret, quaesumus, domine, fidelibus tuis auxilium oratio iusta sanctorum; et in quorum sunt celebritate deuoti, fiant in eorum perpetua sorte participes [Ver 24]