Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3702733

Odwiedza nas 70 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / VIII ITEM ALIA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / VIII ITEM ALIA

Propitiare, domine, supplicationibus nostris, et sanctorum tuorum suffragantibus meritis praeces nostras dignanter exaudi [Ver 13]

Praeces nostras, domine, quaesumus, propitiatus admitte, et ut dignae tuis famulemur altaribus, sanctorum tuorum nos intercessione custodi [Ver 14]

Uere dignum: quia tu es gloriosus in sanctis tuis, quibus et in confessione uirtutem et in passione uictoriam contulisti. Propterea cum angelis [Ver 15]

Corporis sacri et praetiosi sanguinis repleti libamine quaesumus, deus noster: quod pia deuotione gerimus, certa redemptione capiamus [Ver 16]

Tuere, domine, populum tuum, et salutaribus praesidiis semper adiutum beneficiis adtolle continuis et mentis et corporis [Ver 17]