Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3570217

Odwiedza nas 54 gości oraz 0 użytkowników.

VIII MENSE APRILE / VI. ITEM ALIA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

VIII MENSE APRILE / VI. ITEM ALIA

Preces, domine, tuorum respice oblationesque fidelium, ut tibi gratae sint pro martyrum festiuitate sanctorum, et nobis conferant tuae propitiationis auxilium [Ver 1]

Uere dignum: tibi enim festa sollemnitas agitur, tibi dies sacrata celebratur, quam beati sancti Tiburti martyris tui sanguis in ueritatis tuae testificatione profusus magnifico nominis tui honore signauit. Et ideo cum angelis [Ver 2]

Uere dignum: tuas enim, domine, uirtutes tuasque uictorias admiramur, quotiens in aeclesia tua horum dierum festa celebrantur, quos insignes confessorum tuorum et martyrum palmae ad perennem memoriam sollemnemque laetitiam fidelibus populis sacrauerunt [Ver 3]

Quos donis caelestibus satias, domine, defende praesidiis, ut noxiis omnibus expediti post salutaria tua toto corde curramus [Ver 4]

Gratiae tuae, quaesumus, domine, supplicibus tuis tribue largitatem, ut mandata tua te operante sectantes, et consolationem uitae praesentis accipiant, et futura gaudia conpraehendant [Ver 5]

Presta nobis, domine, misericordiam tuam sanctorum tuorum suffragiis imploratam, et quos intercessores nostros esse tribuisti, fac eos et maiestatem tuam iugiter exorare et salutaria inpetrare pro nobis [Ver 6]

Deus, qui nos idoneos non esse perspiciens ad magnificentiam tuam sicut dignum est exorandam, eorum nobis qui tibi placuerunt praesidia contulisti: presta, ut eorum praecibus adiuuemur, quorum prouidisti nobis miseratus auxilium [Ver 7]

Exaudi, domine, populum tuum cum sanctorum tuorum tibi patrocinio supplicantem, et temporalis uitae nos tribue pace gaudere, et aeternae repperire subsidium [Ver 8]

Adesto, Deus noster, famulis tuis, et oblationes nostras sanctorum tuorum placationibus propitiatus intende; ut quod nostra fiducia non meretur, pia supplicatio reddat acceptum [Ver 9]

Da nobis, domine, tuae pietatis effectum, et commendantibus sanctis tuis etiam nostra munera propitius intuere [Ver 10]

Uere dignum: quoniam tui operis tuaeque pietatis est, ut in munere sanctorum tuorum multitudini non solum credere in filium tuum dominum nostrum, sed etiam pro eo pati posse donatum est, ut quos iustificabat fides, glorificaret finis [Ver 11]

Uere dignum: tuas enim, domine, uirtutes tuasque uictorias admiramur, quotiens in aeclesia tua horum dierum festa celebrantur, quos insignes tuorum martyrum palmae ad perennem memoriam sollemnemque laetitiam fidelibus populis sacrauerunt [Ver 12]