Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4830120

Odwiedza nas 45 gości oraz 0 użytkowników.

DOMINICA V IN QUADRAGESIMA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

DOMINICA V IN QUADRAGESIMA

Usus cooperiendi cruces et imagines per ecclesiam ab hac dominica servari potest, de iudicio Conferentiæ Episcoporum. Cruces velatæ remanent usque ad expletam celebrationem Passionis Domini, feria VI Hebdomadæ sanctæ, imagines vero usque ad initium Vigiliæ paschalis. Hac dominica celebratur tertium scrutinium præparatorium ad baptismum pro catechumenis, qui in Vigilia paschali ad sacramentainitiationis christianæ admittentur, adhibitis orationibus et intercessionibus propriis, ut infra, pp. 976-977.

Ant. ad introitum Cf. Ps 42, 1-2

I údica me, Deus,

et discérne causam meam de gente non sancta;

ab hómine iníquo et dolóso éripe me,

quia tu es Deus meus et fortitúdo mea.

Non dicitur Glória in excélsis.

Collecta

Quǽ sumus, Dómine Deus noster, ut in illa caritáte,

qua Fílius tuus díligens mundum morti se trádidit,

inveniámur ipsi, te opitulánte, alácriter ambulántes.

Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata

Exáudi nos, omnípotens Deus,

et fámulos tuos, quos fídei christiánæ eruditiónibus imbuísti,

huius sacrifícii tríbuas operatióne mundári.

Per Christum.

Quando non legitur Evangelium de Lazaro, adhibetur Præfatio I vel II de Quadragesima, pp. 524-525.

Præfatio: De Lazaro.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

Ipse enim verus homo Lázarum flevit amícum,

et Deus ætérnus e túmulo suscitávit,

qui, humáni géneris miserátus,

ad novam vitam sacris mystériis nos addúcit.

Per quem maiestátem tuam adórat exércitus Angelórum,

ante conspéctum tuum in æternitáte lætántium.

Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur,

sócia exsultatióne dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Ant. ad communionem

Quando legitur Evangelium de Lazaro: Io 11, 26

Omnis qui vivit et credit in me,

non moriétur in ætérnum, dicit Dóminus.

Quando legitur Evangelium de muliere adultera: Io 8, 10-11

Nemo te condemnávit, múlier? Nemo, Dómine.

Nec ego te condemnábo: iam ámplius noli peccáre.

Quando legitur aliud Evangelium: Io 12, 24-25

Amen, amen dico vobis: Nisi granum fruménti

cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet;

si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert.

Post communionem

Quǽ sumus, omnípotens Deus,

ut inter eius membra semper numerémur,

cuius Córpori communicámus et Sánguini.

Qui vivit et regnat in sǽ cula sæculórum.

Oratio super populum

Bénedic, Dómine, plebem tuam,

quæ munus tuæ miseratiónis exspéctat,

et concéde, ut, quod, te inspiránte, desíderat,

te largiénte percípiat.

Per Christum.