Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4836956

Odwiedza nas 32 gości oraz 0 użytkowników.

DOMINICA IV IN QUADRAGESIMA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

DOMINICA IV IN QUADRAGESIMA

In hac Missa adhibetur color violaceus vel rosaceus, sonus instrumentorum admittitur et altare floribus ornari potest. Hac dominica celebratur secundum scrutinium præparatorium ad baptismum pro catechumenis, qui in Vigilia paschali ad sacramenta initiationis christianæ admittentur, adhibitis orationibus et intercessionibus propriis, ut infra, pp. 975-976.

Ant. ad introitum Cf. Is 66, 10-11

Lætáre, Ierúsalem,

et convéntum fácite, omnes qui dilígitis eam;

gaudéte cum lætítia, qui in tristítia fuístis,

ut exsultétis, et satiémini ab ubéribus consolatiónis vestræ.

Non dicitur Glória in excélsis.

Collecta

Deus, qui per Verbum tuum

humáni géneris reconciliatiónem mirabíliter operáris,

præsta, quǽsumus, ut pópulus christiánus

prompta devotióne et álacri fide

ad ventúra sollémnia váleat festináre.

Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata

Remédii sempitérni múnera, Dómine,

lætántes offérimus, supplíciter exorántes,

ut éadem nos et fidéliter venerári,

et pro salúte mundi congruénter exhibére perfícias.

Per Christum.

Quando non legitur Evangelium de cæco nato, adhibetur Praefatio I vel II de Quadragesima, pp. 524-525.

Præfatio: De cæco nato.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

Qui genus humánum, in ténebris ámbulans,

ad fídei claritátem

per mystérium incarnatiónis addúxit,

et, qui servi peccáti véteris nascebántur,

per lavácrum regeneratiónis

in fílios adoptiónis assúmpsit.

Propter quod cæléstia tibi atque terréstria

cánticum novum cóncinunt adorándo,

et nos, cum omni exércitu Angelórum,

proclamámus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Ant. ad communionem

Quando legitur Evangelium de cæco nato: Cf. Io 9, 11

Dóminus linívit óculos meos:

et ábii, et lavi, et vidi, et crédidi Deo.

Quando legitur Evangelium de filio prodigo: Lc 15, 32

Opórtet te, fili, gaudére,

quia frater tuus mórtuus fúerat, et revíxit;

períerat, et invéntus est.

Quando legitur aliud Evangelium: Cf. Ps 121, 3-4

Ierúsalem, quæ ædificátur ut cívitas,

cuius participátio eius in idípsum.

Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini,

ad confiténdum nómini tuo, Dómine.

Post communionem

Deus, qui illúminas omnem hóminem

veniéntem in hunc mundum,

illúmina, quǽsumus, corda nostra grátiæ tuæ splendóre,

ut digna ac plácita maiestáti tuæ cogitáre semper,

et te sincére dilígere valeámus.

Per Christum.

Oratio super populum

Tuére, Dómine, súpplices tuos, susténta frágiles,

et inter ténebras mortálium ambulántes

tua semper luce vivífica,

atque a malis ómnibus cleménter eréptos,

ad summa bona perveníre concéde.

Per Christum.