Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1724
Odsłon artykułów:
4316722

Odwiedza nas 99 gości oraz 0 użytkowników.

DOMINICA III IN QUADRAGESIMA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

DOMINICA III IN QUADRAGESIMA

Hac dominica celebratur primum scrutinium præparatorium ad baptismum pro catechumenis, qui in Vigilia paschali ad sacramenta initiationis christianæ admittentur, adhibitis orationibus et intercessionibus propriis, ut infra, pp. 973-975.

Ant. ad introitum Ps 24, 15-16

Oculi mei semper ad Dóminum,

quia ipse evéllet de láqueo pedes meos.

Réspice in me et miserére mei,

quóniam únicus et pauper sum ego.

Vel: Cf. Ez 36, 23-26

Cum sanctificátus fúero in vobis,

congregábo vos de univérsis terris;

et effúndam super vos aquam mundam,

et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris,

et dabo vobis spíritum novum, dicit Dóminus.

Non dicitur Glória in excélsis.

Collecta

Deus, ómnium misericordiárum et totíus bonitátis auctor,

qui peccatórum remédia in ieiúniis,

oratiónibus et eleemósynis demonstrásti,

hanc humilitátis nostræ confessiónem propítius intuére,

ut, qui inclinámur consciéntia nostra,

tua semper misericórdia sublevémur.

Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata

His sacrifíciis, Dómine, concéde placátus,

ut, qui própriis orámus absólvi delíctis,

fratérna dimíttere studeámus.

Per Christum.

Quando non legitur Evangelium de Samaritana, adhibetur Præfatio I vel II de Quadragesima, pp. 524-525.

Præfatio: De Samaritana.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

Qui, dum aquæ sibi pétiit potum a Samaritána præbéri,

iam in ea fídei donum ipse creáverat,

et ita eius fidem sitíre dignátus est,

ut ignem in illa divíni amóris accénderet.

Unde et nos tibi grátias ágimus,

et tuas virtútes cum Angelis prædicámus, dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Ant. ad communionem

Quando legitur Evangelium de Samaritana: Io 4, 13-14

Qui bíberit aquam, quam ego dabo ei, dicit Dóminus,

fiet in eo fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam.

Quando legitur aliud Evangelium: Cf. Ps 83, 4-5

Passer invénit sibi domum,

et turtur nidum, ubi repónat pullos suos:

altária tua, Dómine virtútum, Rex meus, et Deus meus!

Beáti qui hábitant in domo tua,

in sǽculum sǽculi laudábunt te.

Post communionem

Suméntes pignus cæléstis arcáni,

et in terra pósiti iam supérno pane satiáti,

te, Dómine, súpplices deprecámur,

ut, quod in nobis mystério géritur, ópere impleátur.

Per Christum.

Oratio super populum

Rege, Dómine, quǽsumus, tuórum corda fidélium,

et servis tuis hanc grátiam largíre propítius,

ut in tui et próximi dilectióne manéntes

plenitúdinem mandatórum tuórum adímpleant.

Per Christum.