Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4969458

Odwiedza nas 52 gości oraz 0 użytkowników.

DOMINICA I IN QUADRAGESIMA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

DOMINICA I IN QUADRAGESIMA

Hac dominica celebratur ritus “electionis” seu “inscriptionis nominis” pro catechumenis, qui in Vigilia paschali ad sacramenta initiationis christianæ admittentur, adhibitis orationibus et intercessionibus propriis, ut infra, pp. 971-972.

Ant. ad introitum Cf. Ps 90, 15-16

I nvocábit me, et ego exáudiam eum;

erípiam eum, et glorificábo eum,

longitúdine diérum adimplébo eum.

Non dicitur Glória in excélsis.

Collecta

Concéde nobis, omnípotens Deus,

ut, per ánnua quadragesimális exercítia sacraménti,

et ad intellegéndum Christi proficiámus arcánum,

et efféctus eius digna conversatióne sectémur.

Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata

Fac nos, quǽsumus, Dómine,

his munéribus offeréndis conveniénter aptári,

quibus ipsíus venerábilis sacraménti celebrámus exórdium.

Per Christum.

Præfatio: De tentatione Domini.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

Qui quadragínta diébus,

terrénis ábstinens aliméntis,

formam huius observántiæ ieiúnio dedicávit,

et, omnes evértens antíqui serpéntis insídias,

ferméntum malítiæ nos dócuit superáre,

ut, paschále mystérium dignis méntibus celebrántes,

ad pascha demum perpétuum transeámus.

Et ídeo cum Angelórum atque Sanctórum turba

hymnum laudis tibi cánimus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Ant. ad communionem Mt 4, 4

Non in solo pane vivit homo,

sed in omni verbo quod procédit de ore Dei.

Vel: Cf. Ps 90, 4

Scápulis suis obumbrábit tibi Dóminus,

et sub pennis eius sperábis.

Post communionem

Cælésti pane refécti,

quo fides álitur, spes provéhitur et cáritas roborátur,

quǽsumus, Dómine,

ut ipsum, qui est panis vivus et verus, esuríre discámus,

et in omni verbo, quod procédit de ore tuo,

vívere valeámus.

Per Christum.

Oratio super populum

Super pópulum tuum, Dómine, quǽsumus,

benedíctio copiósa descéndat,

ut spes in tribulatióne succréscat,

virtus in tentatióne firmétur,

ætérna redémptio tribuátur.

Per Christum.