Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4972272

Odwiedza nas 48 gości oraz 0 użytkowników.

Feria quinta post Cineres

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

Feria quinta post Cineres

Ant. ad introitum Cf. Ps 54, 17-20.23

Dum clamárem ad Dóminum, exaudívit vocem meam

ab his, qui appropínquant mihi.

Iacta cogitátum tuum in Dómino,

et ipse te enútriet.

Collecta

Actiónes nostras, quǽsumus, Dómine,

aspirándo prǽveni et adiuvándo proséquere,

ut cuncta nostra operátio a te semper incípiat,

et per te cœpta finiátur.

Per Dóminum.

Super oblata

Hóstias, quǽsumus, Dómine, propítius inténde,

quas sacris altáribus exhibémus,

ut, nobis indulgéntiam largiéndo,

tuo nómini dent honórem.

Per Christum.

Præfatio de Quadragesima, pp. 524-527.

Ant. ad communionem Cf. Ps 50, 12

Cor mundum crea in me, Deus,

et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.

Post communionem

Cæléstis doni benedictióne percépta,

súpplices te, Deus omnípotens, deprecámur,

ut hoc idem nobis semper et indulgéntiæ causa sit et salútis.

Per Christum.

Oratio super populum

ad libitum adhibenda

Qui pópulo tuo, omnípotens Deus,

notas fecísti vias vitæ ætérnæ,

per eas ad te, lumen indefíciens,

nos fácias, quǽsumus, perveníre.

Per Christum.