Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4967560

Odwiedza nas 63 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA QUARTA CINERUM

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA QUARTA CINERUM

In Missa huius diei benedicuntur et imponuntur cineres, facti de ramis olivarum, sive aliarum arborum, anno præcedenti benedictis.

Ritus initiales et liturgia verbi

Ant. ad introitum Sap 11, 24-25.27

Miseréris ómnium, Dómine,

et nihil odísti eórum quæ fecísti,

dissímulans peccáta hóminum propter pæniténtiam

et parcens illis, quia tu es Dóminus Deus noster.

Omittitur actus pænitentialis, cuius locum tenet impositio cinerum.

Collecta

Concéde nobis, Dómine,

præsídia milítiæ christiánæ sanctis inchoáre ieiúniis,

ut, contra spiritáles nequítias pugnatúri,

continéntiæ muniámur auxíliis. Per Dóminum.

Benedictio et impositio cinerum

Post homiliam, sacerdos stans, manibus iunctis, dicit:

Deum Patrem, fratres caríssimi, supplíciter deprecémur,

ut hos cíneres, quos pæniténtiæ causa

capítibus nostris impónimus,

ubertáte grátiæ suæ benedícere dignétur.

Et, post brevem orationem in silentio, manibus extensis, prosequitur:

Deus, qui humiliatióne flécteris et satisfactióne placáris,

aurem tuæ pietátis précibus nostris inclína,

et super fámulos tuos,

horum cínerum aspersióne contáctos,

grátiam tuæ benedictiónis + effúnde propítius,

ut, quadragesimálem observántiam prosequéntes,

ad Fílii tui paschále mystérium celebrándum

purificátis méntibus perveníre mereántur.

Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Vel:

Deus, qui non mortem sed conversiónem

desíderas peccatórum,

preces nostras cleménter exáudi,

et hos cíneres,

quos capítibus nostris impóni decérnimus

benedícere + pro tua pietáte dignáre,

ut qui nos cínerem esse

et in púlverem reversúros cognóscimus

quadragesimális exercitatiónis stúdio,

peccatórum véniam

et novitátem vitæ,

ad imáginem Fílii tui resurgéntis, cónsequi valeámus.

Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Et aspergit cineres aqua benedicta, nihil dicens.

Deinde sacerdos imponit cineres omnibus astantibus, qui ad ipsum accedunt, dicens singulis:

Pænitémini, et crédite Evangélio.

Vel:

Meménto, homo, quia pulvis es, et in púlverem revertéris.

Interim cantatur:

Antiphona 1

Immutémur hábitu, in cínere et cilício,

ieiunémus, et plorémus ante Dóminum,

quia multum miséricors est

dimíttere peccáta nostra Deus noster.

Antiphona 2 Cf. Ioel 2, 17; Est 4, 17

Inter vestíbulum et altáre

plorábunt sacerdótes minístri Dómini,

et dicent: Parce, Dómine, parce pópulo tuo,

et ne claudas ora canéntium te, Dómine.

Antiphona 3 Ps 50, 3

Dele, Dómine, iniquitátem meam.

Quæ repeti potest post singulos versus psalmi 50 Miserére mei, Deus.

Responsorium Cf. Ps 78, 9

R. Emendémus in mélius, quæ ignoránter peccávimus, ne súbito præoccupáti die mortis quærámus spátium pæniténtiæ, et inveníre non possímus. * Atténde, Dómine, et miserére, quia peccávimus tibi.

V. Adiuva nos, Deus salutáris noster, et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos. * Atténde, Dómine.

Cani potest etiam alius cantus aptus.

Impositione cinerum peracta, sacerdos lavat manus et procedit ad orationem universalem, ac Missam prosequitur modo consueto.

Non dicitur Credo.

Liturgia eucharistica

Super oblata

Sacrifícium quadragesimális inítii sollémniter immolámus,

te, Dómine, deprecántes,

ut per pæniténtiæ caritatísque labóres

a nóxiis voluptátibus temperémus,

et, a peccátis mundáti,

ad celebrándam Fílii tui passiónem

mereámur esse devóti.

Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Præfatio III vel IV de Quadragesima, pp. 526-527.

Ant. ad communionem Cf. Ps 1, 2-3

Qui meditábitur in lege Dómini die ac nocte,

dabit fructum suum in témpore suo.

Post communionem

Percépta nobis, Dómine,

prǽbeant sacraménta subsídium,

ut tibi grata sint nostra ieiúnia,

et nobis profíciant ad medélam.

Per Christum.

Oratio super populum

Ad dimissionem sacerdos, stans versus ad populum, et super illum manus extendens, dicit hanc orationem:

Super inclinántes se tuæ maiestáti, Deus,

spíritum compunctiónis propítius effúnde,

et præmia pæniténtibus repromíssa

misericórditer cónsequi mereántur.

Per Christum.

Benedictio et impositio cinerum fieri potest etiam extra Missam. Quo in casu præmittitur Liturgia verbi, adhibendo cantum ad introitum, collectam, lectiones cum suis cantibus, ut in Missa. Sequitur deinde homilia et benedictio atque impositio cinerum. Ritus concluditur oratione universali, benedictione ac dimissione fidelium.