Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4969465

Odwiedza nas 61 gości oraz 0 użytkowników.

TEMPUS QUADRAGESIMÆ

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 


1. Valde commendatur, ut tradita forma congregationis Ecclesiæ localis ad modum “ stationum ” romanarum, saltem in maioribus civitatibus et modo singulis locis aptiore, imprimis autem tempore Quadragesimæ, servetur et foveatur.

Huiusmodi autem fidelium cœtus congregari poterunt, præsertim diœcesis Pastore præsidente, diebus dominicis aliisve infra hebdomadam opportunioribus, aut apud Sanctorum sepulcra, aut in præcipuis urbis ecclesiis vel sanctuariis, aut etiam quibusdam in locis peregrinationis, quæ in diœcesi magis frequentantur.

Si ante Missam, quæ in his congregationibus celebratur, iuxta locorum et rerum adiuncta, fit processio, tunc habetur collecta in ecclesia minore vel alio loco apto, extra ecclesiam, ad quam processio tendet.

Post salutationem populi, sacerdos dicit orationem collectam de mysterio S. Crucis (cf. infra, pp. 1161-1162), vel pro remissione peccatorum (cf. infra, pp. 1139-1140), vel pro Ecclesia, præsertim locali (cf. infra, pp. 1079-1080), vel unam ex orationibus super populum. Tunc ordinatur processio ad ecclesiam in qua celebrabitur Missa, dum canuntur litaniæ Sanctorum. Apto tamen loco inseri possunt invocationes S. Patroni vel Fundatoris et Sanctorum Ecclesiæ localis.

Cum processio ad ecclesiam pervenerit, sacerdos altare veneratur et, pro opportunitate, incensat. Omissis postea ritibus initialibus et, pro opportunitate Kýrie, profert collectam Missæ, quæ deinde prosequitur more solito.

2. In iis congregationibus, loco Missæ, haberi potest etiam aliqua celebratio verbi Dei, præsertim ad modum celebrationum pænitentialium, quæ pro tempore Quadragesimæ in Rituali Romano proponuntur.

3. In feriis huius temporis opportune adhiberi potest, in fine Missæ, ante benedictionem finalem, oratio super populum, pro unoquoque die ponitur.

4. Hoc tempore altare floribus ornari prohibetur ac sonus instrumentorum permittitur tantum ad cantum sustentandum. Excipiuntur tamen dominica Lætáre (IV Quadragesimæ) atque sollemnitates et festa.