DOMINICA XXVIII “ PER ANNUM ”

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

DOMINICA XXVIII “ PER ANNUM ”

Ant. ad introitum Ps 129, 3-4

Si iniquitátes observáveris, Dómine,

Dómine, quis sustinébit?

Quia apud te propitiátio est, Deus Israel.

Collecta

Tua nos, quǽsumus, Dómine, grátia

semper et prævéniat et sequátur,

ac bonis opéribus iúgiter præstet esse inténtos.

Per Dóminum.

Super oblata

Súscipe, Dómine,

fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum,

ut, per hæc piæ devotiónis offícia,

ad cæléstem glóriam transeámus.

Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 33, 11

Dívites eguérunt et esuriérunt;

quæréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.

Vel: 1 Io 3, 2

Cum apparúerit Dóminus, símiles ei érimus,

quóniam vidébimus eum sícuti est.

Post communionem

Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter deprecámur,

ut, sicut nos Córporis et Sánguinis sacrosáncti

pascis aliménto,

ita divínæ natúræ fácias esse consórtes.

Per Christum.