Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3993190

Odwiedza nas 68 gości oraz 0 użytkowników.

DOMINICA XII “ PER ANNUM ”

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

DOMINICA XII “ PER ANNUM ”

Ant. ad introitum Cf. Ps 27, 8-9

Dóminus fortitúdo plebis suæ,

et protéctor salutárium Christi sui est.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine,

et bénedic hereditáti tuæ,

et rege eos usque in sǽculum.

Collecta

Sancti nóminis tui, Dómine,

timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum,

quia numquam tua gubernatióne destítuis,

quos in soliditáte tuæ dilectiónis instítuis.

Per Dóminum.

Super oblata

Súscipe, Dómine, sacrifícium placatiónis et laudis,

et præsta, ut, huius operatióne mundáti,

beneplácitum tibi nostræ mentis offerámus afféctum.

Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 144, 15

Oculi ómnium in te sperant, Dómine,

et tu das illis escam in témpore opportúno.

Vel: Io 10, 11.15

Ego sum pastor bonus,

et ánimam meam pono pro óvibus meis, dicit Dóminus.

Post communionem

Sacri Córporis et Sánguinis pretiósi alimónia renováti,

quǽsumus, Dómine, cleméntiam tuam,

ut, quod gérimus devotióne frequénti,

certa redemptióne capiámus.

Per Christum.