Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3804147

Odwiedza nas 89 gości oraz 0 użytkowników.

DOMINICA VIII “ PER ANNUM ”

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

DOMINICA VIII “ PER ANNUM ”

Ant. ad introitum Cf. Ps 17, 19-20

Factus est Dóminus protéctor meus,

et edúxit me in latitúdinem,

salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Collecta

Da nobis, quǽsumus, Dómine,

ut et mundi cursus pacífico nobis tuo órdine dirigátur,

et Ecclésia tua tranquílla devotióne lætétur.

Per Dóminum.

Super oblata

Deus, qui offerénda tuo nómini tríbuis,

et obláta devotióni nostræ servitútis ascríbis,

quǽsumus cleméntiam tuam,

ut, quod præstas unde sit méritum,

profícere nobis largiáris ad prǽmium.

Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 12, 6

Cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi,

et psallam nómini Dómini Altíssimi.

Vel: Mt 28, 20

Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus,

usque ad consummatiónem sǽculi, dicit Dóminus.

Post communionem

Satiáti múnere salutári,

tuam, Dómine, misericórdiam deprecámur,

ut, hoc eódem quo nos temporáliter végetas sacraménto,

perpétuæ vitæ partícipes benígnus effícias.

Per Christum.