Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3804127

Odwiedza nas 78 gości oraz 0 użytkowników.

HEBDOMADA I “ PER ANNUM ”

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

MISSÆ DOMINICALES ET COTIDIANÆ

HEBDOMADA I “ PER ANNUM ”

Dominica prima “ per annum ” fit festum Baptismatis Domini, pp. 190-193.

Ant. ad introitum

In excélso throno vidi sedére virum,

quem adórat multitúdo Angelórum, psalléntes in unum:

Ecce cuius impérii nomen est in ætérnum.

Collecta

Vota, quǽsumus, Dómine,

supplicántis pópuli cælésti pietáte proséquere,

ut et quæ agénda sunt vídeant,

et ad implénda quæ víderint convaléscant.

Per Dóminum.

Super oblata

Grata tibi sit, quǽsumus, Dómine, tuæ plebis oblátio,

per quam et sanctificatiónem réferat,

et quæ pie precátur obtíneat.

Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 35, 10

Dómine, apud te est fons vitæ,

et in lúmine tuo vidébimus lumen.

Vel: Io 10, 10

Ego veni, ut vitam hábeant,

et abundántius hábeant, dicit Dóminus.

Post communionem

Súpplices te rogámus, omnípotens Deus,

ut, quos tuis réficis sacraméntis,

tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas.

Per Christum.