Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3635524

Odwiedza nas 99 gości oraz 0 użytkowników.

TEMPUS “PER ANNUM”

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

TEMPUS “PER ANNUM”

1. Tempus “ per annum ” complectitur 34 vel 33 hebdomadas. Initium sumit feria II, quæ sequitur dominicam post diem 6 ianuarii occurrentem, et pergit usque ad initium Quadragesimæ; iterum incipit feria II post dominicam Pentecostes, et explicit sabbato ante dominicam I Adventus.

2. Ratio computandi dominicas et hebdomadas “ per annum ” est sequens:

a) Dominica in qua fit festum Baptismatis Domini locum tenet primæ dominicæ “ per annum ”; hebdomada tamen quæ sequitur computatur prima “ per annum ”. Reliquæ dominicæ et hebdomadæ ordine progressivo numerantur usque ad initium Quadragesimæ.

b) Post Pentecosten, si hebdomadæ “ per annum ” sunt 34, resumitur series ab ea hebdomada, quæ immediate sequitur ultimam ante Quadragesimam celebratam, attendendo tamen quod Missæ dominicæ Pentecostes et sollemnitatis Ss.mæ Trinitatis locum tenent Missarum dominicalium. Si vero hebdomadæ “ per annum” sunt 33, omittitur prima hebdomada, quæ sumenda esset post Pentecosten.

3. In Missali proinde exhibentur 34 Missæ pro dominicis et feriis huius temporis, quæ adhibentur hac ratione:

a) In dominicis sumitur de more Missa, quæ respondet numero dominicæ “ per annum ”, nisi occurrat sollemnitas vel festum Domini, quæ locum teneant dominicæ.

b) In feriis vero quælibet e 34 Missis dici potest, attenta utilitate pastorali fidelium.

4. In dominicis dicitur Glória in excélsis et Credo; in feriis vero omittitur et hymnus angelicus et symbolum.

5. Nisi adhibeatur Prex eucharistica, quae præfationem propriam habet, in dominicis, dicitur de dominicis “ per annum”, pp. 537-544; in feriis autem dicitur præfatio communis, pp. 557-562.

6. Ad communionem duplex ponitur antiphona, prior e psalmis, altera plerumque ex Evangelio. Una vel altera seligi potest, iuxta opportunitatem, illa tamen præferendo, quæ cum Evangelio Missæ forte concordet.