Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3791343

Odwiedza nas 94 gości oraz 0 użytkowników.

DOMINICA PENTECOSTES

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

DOMINICA PENTECOSTES

Sollemnitas

Ad Missam in Vigilia

Hæc Missa adhibetur vespere sabbati sive ante sive post I Vesperas dominicæ Pentecostes.

Ant. ad introitum Rom 5, 5; cf. 8, 11

Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris

per inhabitántem Spíritum eius in nobis, allelúia.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta

Omnípotens sempitérne Deus,

qui paschále sacraméntum

quinquagínta diérum voluísti mystério continéri,

præsta, ut, géntium facta dispersióne,

divisiónes linguárum ad unam confessiónem tui nóminis

cælésti múnere congregéntur.

Per Dóminum.

Vel:

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus,

ut claritátis tuæ super nos splendor effúlgeat,

et lux tuæ lucis corda eórum,

qui per tuam grátiam sunt renáti,

Sancti Spíritus illustratióne confírmet.

Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata

Præséntia múnera, quǽsumus, Dómine,

Spíritus tui benedictióne perfúnde,

ut per ipsa Ecclésiæ tuæ ea diléctio tribuátur,

per quam salutáris mystérii toto mundo véritas enitéscat.

Per Christum.

Præfatio de Pentecoste ut in Missa sequenti, pp. 445-447.

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem Io 7, 37

Ultimo festivitátis die, stabat Iesus et clamábat dicens:

Si quis sitit, véniat ad me et bibat, allelúia.

Post communionem

Hæc nobis, Dómine, múnera sumpta profíciant,

ut illo iúgiter Spíritu ferveámus,

quem Apóstolis tuis ineffabíliter infudísti.

Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 610.

Ad Missam in die

Ant. ad introitum Sap 1, 7

Spíritus Dómini replévit orbem terrárum,

et hoc quod cóntinet ómnia

sciéntiam habet vocis, allelúia.

Vel: Rom 5, 5; cf. 8, 11

Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris

per inhabitántem Spíritum eius in nobis, allelúia.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta

Deus, qui sacraménto festivitátis hodiérnæ

univérsam Ecclésiam tuam

in omni gente et natióne sanctíficas,

in totam mundi latitúdinem Spíritus Sancti dona defúnde,

et, quod inter ipsa evangélicæ prædicatiónis exórdia

operáta est divína dignátio,

nunc quoque per credéntium corda perfúnde.

Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata

Præsta, quǽsumus, Dómine,

ut, secúndum promissiónem Fílii tui,

Spíritus Sanctus huius nobis sacrifícii

copiósius revélet arcánum,

et omnem propítius réseret veritátem.

Per Christum.

Præfatio: De mysterio Pentecostes.

Textus sine cantu:

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus.

Tu enim, sacraméntum paschále consúmmans,

quibus, per Unigéniti tui consórtium,

fílios adoptiónis esse tribuísti,

hódie Spíritum Sanctum es largítus;

qui, princípio nascéntis Ecclésiæ,

et cunctis géntibus sciéntiam índidit deitátis,

et linguárum diversitátem in uníus fídei confessióne sociávit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis,

totus in orbe terrárum mundus exsúltat.

Sed et supérnæ virtútes atque angélicæ potestátes

hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem Act 2,4.11

Repléti sunt omnes Spíritu Sancto,

loquéntes magnália Dei, allelúia.

Post communionem

Deus, qui Ecclésiæ tuæ cæléstia dona largíris,

custódi grátiam quam dedísti,

ut Spíritus Sancti vígeat semper munus infúsum,

et ad ætérnæ redemptiónis augméntum

spiritális esca profíciat.

Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 610.

Ad populum dimittendum, diaconus vel, eo absente, ipse sacerdos cantat vel dicit:

Ite, missa est, allelúia, allelúia.

R. Deo grátias, allelúia, allelúia.

Absoluto tempore paschali, exstinguitur cereus paschalis, quem præstat intra baptisterium honorifice servari, ut ex eo, in Baptismatis celebratione accenso, cerei baptizatorum illuminentur. Ubi feria II vel etiam III post Pentecosten sunt dies quibus fideles debent vel solent Missam frequentare, resumi potest Missa dominicæ Pentecostes, vel dici potest Missa de Spiritu Sancto, pp. 1168-1172.