Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3641282

Odwiedza nas 122 gości oraz 0 użytkowników.

IN ASCENSIONE DOMINI

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

IN ASCENSIONE DOMINI

Sollemnitas

Ubi sollemnitas Ascensionis non est de præcepto servanda, assignatur, tamquam diei proprio, dominicæ VII Paschæ.

Ad Missam in Vigilia

Hæc Missa adhibetur vespere pridie sollemnitatis sive ante sive post I Vesperas Ascensionis.

Ant. ad introitum Ps 67, 33.35

Regna terræ cantáte Deo, psállite Dómino,

qui ascéndit super cælum cæli;

magnificéntia et virtus eius in núbibus, allelúia.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta

Deus, cuius Fílius hódie in cælos,

Apóstolis astántibus, ascéndit,

concéde nobis, quǽsumus,

ut secúndum eius promíssionem

et ille nobíscum semper in terris

et nos cum eo in cælo vívere mereámur.

Qui tecum.

Dicitur Credo.

Super oblata

Deus, cuius Unigénitus, Póntifex noster,

semper vivens sedet ad déxteram tuam

ad interpellándum pro nobis,

concéde nos adíre cum fidúcia ad thronum grátiæ,

ut misericórdiam tuam consequámur.

Per Christum.

Præfatio de Ascensione, pp. 535-536.

Quando adhibetur Canon Romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem Cf. Hebr 10, 12

Christus, unam pro peccátis ófferens hóstiam,

in sempitérnum sedet in déxtera Dei, allelúia.

Post communionem

Quæ ex altári tuo, Domine, dona percépimus,

accéndant in córdibus nostris cæléstis pátriæ desidérium,

et quo præcúrsor pro nobis introívit Salvátor,

fáciant nos, eius vestígia sectántes, conténdere.

Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 609.

Ad Missam in die

Ant. ad introitum Act 1, 11

Viri Galilǽi, quid admirámini aspiciéntes in cælum?

Quemádmodum vidístis eum ascendéntem in cælum,

ita véniet, alléluia.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta

Fac nos, omnípotens Deus, sanctis exsultáre gáudiis,

et pia gratiárum actióne lætári,

quia Christi Fílii tui ascénsio est nostra provéctio,

et quo procéssit glória cápitis, eo spes vocátur et córporis.

Per Dóminum.

Vel:

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus,

ut, qui hodiérna die

Unigénitum tuum Redemptórem nostrum

ad cælos ascendísse crédimus,

ipsi quoque mente in cæléstibus habitémus.

Qui tecum.

Dicitur Credo.

Super oblata

Sacrifícium, Dómine, pro Fílii tui súpplices

venerábili nunc ascensióne deférimus:

præsta, quǽsumus, ut his commérciis sacrosánctis

ad cæléstia consurgámus.

Per Christum.

Præfatio: De mysterio Ascensionis.

Textus sine cantu: Præfatio de Ascensione, pp. 535-536.

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem Mt 28, 20

Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus

usque ad consummatiónem sǽculi, allelúia.

Post communionem

Omnípotens sempitérne Deus,

qui in terra constitútos divína tractáre concédis,

præsta, quǽsumus,

ut illuc tendat christiánæ devotiónis afféctus,

quo tecum est nostra substántia.

Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 609.