Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3791369

Odwiedza nas 98 gości oraz 0 użytkowników.

DOMINICA V PASCHÆ

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

DOMINICA V PASCHÆ

Ant. ad introitum Cf. Ps 97, 1-2

Cantáte Dómino cánticum novum,

quia mirabília fecit Dóminus;

ante conspéctum géntium revelávit iustítiam suam, allelúia.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta

Omnípotens sempitérne Deus,

semper in nobis paschále pérfice sacraméntum,

ut, quos sacro baptísmate dignátus es renováre,

sub tuæ protectiónis auxílio multos fructus áfferant,

et ad ætérnæ vitæ gáudia perveníre concédas.

Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata

Deus, qui nos, per huius sacrifícii veneránda commércia,

uníus summǽque divinitátis partícipes effecísti,

præsta, quǽsumus, ut, sicut tuam cognóvimus veritátem,

sic eam dignis móribus assequámur.

Per Christum.

Præfatio paschalis, pp. 530-534.

Ant. ad communionem Io 15, 1.5

Ego sum vitis vera et vos pálmites, dicit Dóminus;

qui manet in me et ego in eo,

hic fert fructum multum, allelúia.

Post communionem

Pópulo tuo, quǽsumus, Dómine, adésto propítius,

et, quem mystériis cæléstibus imbuísti,

fac ad novitátem vitæ de vetustáte transíre.

Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 609.