Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3641274

Odwiedza nas 114 gości oraz 0 użytkowników.

DOMINICA III PASCHÆ

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

DOMINICA III PASCHÆ

Ant. ad introitum Cf. Ps 65, 1-2

Iubiláte Deo, omnis terra,

psalmum dícite nómini eius,

date glóriam laudi eius, allelúia.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta

Semper exsúltet pópulus tuus, Deus,

renováta ánimæ iuventúte,

ut, qui nunc lætátur in adoptiónis se glóriam restitútum,

resurrectiónis diem spe certæ gratulatiónis exspéctet.

Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata

Súscipe múnera, Dómine, quǽsumus, exsultántis Ecclésiæ,

et, cui causam tanti gáudii præstitísti,

perpétuæ fructum concéde lætítiæ.

Per Christum.

Præfatio paschalis, pp. 530-534.

Ant. ad communionem Lc 24, 35

Cognovérunt discípuli Dóminum Iesum

in fractióne panis, allelúia.

Ad libitum pro anno B Lc 24, 46-47

Oportébat Christum pati, et resúrgere a mórtuis tértia die,

et prædicári in nómine eius pæniténtiam,

et remissiónem peccatórum in omnes gentes, allelúia.

Ad libitum pro anno C Cf. Io 21, 12-13

Dixit Iesus discípulis suis: Veníte, prandéte.

Et accépit panem, et dedit eis, allelúia.

Post communionem

Pópulum tuum, quǽsumus, Dómine, intuére benígnus,

et, quem ætérnis dignátus es renováre mystériis,

ad incorruptíbilem glorificándæ carnis resurrectiónem

perveníre concéde.

Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 609.