DOMINICA II PASCHÆ

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

DOMINICA II PASCHÆ

seu de divina Misericordia

Ant. ad introitum 1 Petr 2, 2

Quasi modo géniti infántes,

rationábile, sine dolo lac concupíscite,

ut in eo crescátis in salútem, allelúia.

Vel: 4 Esdr 2, 36-37

Accípite iucunditátem glóriæ vestræ,

grátias agéntes Deo,

qui vos ad cæléstia regna vocávit, allelúia.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta

Deus misericórdiæ sempitérnæ,

qui in ipso paschális festi recúrsu

fidem sacrátæ tibi plebis accéndis,

auge grátiam quam dedísti,

ut digna omnes intellegéntia comprehéndant,

quo lavácro ablúti, quo spíritu regeneráti,

quo sánguine sunt redémpti.

Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata

Súscipe, quǽsumus, Dómine, plebis tuæ

(et tuórum renatórum) oblatiónes,

ut, confessióne tui nóminis et baptísmate renováti,

sempitérnam beatitúdinem consequántur.

Per Christum.

Præfatio paschalis I (in hac potíssimum die), p. 530.

Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria.

Ant. ad communionem Cf. Io 20, 27

Mitte manum tuam, et cognósce loca clavórum,

et noli esse incrédulus, sed fidélis, allelúia.

Post communionem

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus,

ut paschális percéptio sacraménti

contínua in nostris méntibus persevéret.

Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 375.

Ad populum dimittendum, cantatur (ut supra, p. 376) vel dicitur: Ite, missa est, allelúia, allelúia. Cui respondetur: Deo grátias, allelúia, allelúia.