Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1724
Odsłon artykułów:
4313422

Odwiedza nas 56 gości oraz 0 użytkowników.

Feria sexta

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

Feria sexta

 

Ant. ad introitum Ps 111, 4

Exórtum est in ténebris lumen rectis corde:

miséricors et miserátor et iustus Dóminus.

 

Collecta

Ante sollemnitatem Epiphaniæ

Fidéles tuos, quǽsumus, Dómine, benígnus illúmina,

et splendóre glóriæ tuæ corda eórum semper accénde,

ut Salvatórem suum et incessánter agnóscant,

et veráciter apprehéndant.

Qui tecum.

Post sollemnitatem Epiphaniæ

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus,

ut Salvatóris mundi, stella duce, manifestáta natívitas,

méntibus nostris revelétur semper et crescat.

Per Dóminum.

 

Super oblata

Múnera, quǽsumus, Dómine,

tuæ plebis propitiátus assúme,

ut, quæ fídei pietáte profiténtur,

sacraméntis cæléstibus apprehéndant.

Per Christum.

Præfatio de Nativitate (pp. 520-522), ante sollemnitatem Epiphaniæ;

Præfatio de Epiphania (p. 523), vel de Nativitate (pp. 520-522), post sollemnitatem.

 

Ant. ad communionem 1 Io 4, 9

In hoc appáruit cáritas Dei in nobis,

quóniam Fílium suum Unigénitum misit Deus in mundum,

ut vivámus per eum.

 

Post communionem

Deus, qui nos sacraménti tui participatióne contíngis,

virtútis eius efféctus in nostris córdibus operáre,

ut suscipiéndo múneri tuo per ipsum munus aptémur.

Per Christum.