Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4901212

Odwiedza nas 115 gości oraz 0 użytkowników.

Feria tertia

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

Feria tertia

 

Ant. ad introitum Ps 117, 26-27

Benedíctus qui venit in nómine Dómini:

Deus Dóminus et illúxit nobis.

 

Collecta

Ante sollemnitatem Epiphaniæ

Deus, qui, per beátum sacræ Vírginis partum,

Fílii tui carnem humánis fecísti præiudíciis non tenéri,

præsta, quǽsumus, ut, huius creatúræ novitáte suscépti,

vetustátis antíquæ contágiis exuámur.

Per Dóminum.

Post sollemnitatem Epiphaniæ

Deus, cuius Unigénitus in substántia nostræ carnis appáruit,

præsta, quǽsumus, ut per eum,

quem símilem nobis foris agnóvimus,

intus reformári mereámur.

Qui tecum.

 

Super oblata

Múnera, quǽsumus, Dómine,

tuæ plebis propitiátus assúme,

ut, quæ fídei pietáte profiténtur,

sacraméntis cæléstibus apprehéndant.

Per Christum.

Præfatio de Nativitate (pp. 520-522) ante sollemnitatem Epiphaniæ;

Præfatio de Epiphania (p. 523), vel de Nativitate (pp. 520-522post sollemnitatem.

 

Ant. ad communionem Eph 2, 4; Rom 8, 3

Propter nímiam caritátem suam,

qua diléxit nos Deus,

Fílium suum misit in similitúdinem carnis peccáti.

 

Post communionem

Deus, qui nos sacraménti tui participatióne contíngis,

virtútis eius efféctus in nostris córdibus operáre,

ut suscipiéndo múneri tuo per ipsum munus aptémur.

Per Christum.