Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4901344

Odwiedza nas 50 gości oraz 0 użytkowników.

IN EPIPHANIA DOMINI

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

Die 6 ianuarii

IN EPIPHANIA DOMINI

Sollemnitas

Ubi sollemnitas Epiphaniæ non est de præcepto servanda, assignatur, tamquam diei proprio, dominicæ a die 2 ad diem 8 ianuarii occurrenti.

 

Ad Missam in Vigilia

Hæc Missa adhibetur vespere pridie sollemnitatis sive ante sive post I Vesperas Epiphaniæ.

 

Ant. ad introitum Cf. Bar 5, 5

Surge, Ierúsalem, et circúmspice ad oriéntem et vide

congregátos fílios tuos a solis ortu usque ad occásum.

Dicitur Glória in excélsis.

 

Collecta

Corda nostra, quǽsumus, Dómine,

tuae maiestátis splendor illústret,

quo mundi huius ténebras transíre valeámus,

et perveniámus ad pátriam claritátis ætérnæ.

Per Dóminum.

Dicitur Credo.

 

Super oblata

Súscipe, quǽsumus, Dómine, múnera nostra

pro apparitióne Unigéniti Fílii tui

et primítiis géntium dicáta,

ut et tibi celebrétur laudátio

et nobis fiat ætérna salvátio.

Per Christum.

Præfatio de Epiphania, p. 523.

 

Ant. ad communionem Cf. Ap 21, 23

Cláritas Dei illuminávit civitátem sanctam Ierúsalem

et ambulábant gentes in lúmine eius.

 

Post communionem

Sacra alimónia renováti,

tuam, Dómine, misericórdiam deprecámur,

ut semper in méntibus nostris tuæ appáreat stella iustítiæ

et noster in tua sit confessióne thesáurus.

Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 608.

 

Ad Missam in die

 

Ant. ad introitum Cf. Mal 3, 1; 1 Chr 29, 12

Ecce advénit Dominátor Dóminus;

et regnum in manu eius et potéstas et impérium.

Dicitur Glória in excélsis.

 

Collecta

Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum

géntibus stella duce revelásti,

concéde propítius, ut, qui iam te ex fide cognóvimus,

usque ad contemplándam spéciem tuæ celsitúdinis

perducámur.

Per Dóminum.

Ubi mos est, pro opportunitate, publicari possunt post Evangelium festa mobilia anni currentis iuxta formulam infra positam, pp. 1247-1248.

Dicitur Credo.

 

Super oblata

Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, dona propítius intuére,

quibus non iam aurum, thus et myrrha profértur,

sed quod eísdem munéribus

declarátur, immolátur et súmitur, Iesus Christus.

Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Præfatio de Epiphania: De Christo lumine gentium.

Textus sine cantu: Præfatio de Epiphania Domini, p. 523.

Quando adhibetr Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.

 

Ant. ad communionem Cf. Mt 2, 2

Vídimus stellam eius in Oriénte,

et vénimus cum munéribus adoráre Dóminum.

 

Post communionem

Cælésti lúmine, quǽsumus, Dómine,

semper et ubíque nos prǽveni,

ut mystérium, cuius nos partícipes esse voluísti,

et puro cernámus intúitu, et digno percipiámus afféctu.

Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 608.