Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1724
Odsłon artykułów:
4313438

Odwiedza nas 59 gości oraz 0 użytkowników.

SANCTÆ DEI GENETRICIS MARIÆ

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

Die 1 ianuarii

In octava Nativitatis Domini

SOLLEMNITAS

SANCTÆ DEI GENETRICIS MARIÆ

 

Ant. ad introitum

Salve, sancta Parens, eníxa puérpera Regem,

qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.

Vel: Cf. Is 9, 2.6; Lc 1, 33

Lux fulgébit hódie super nos, quia natus est nobis Dóminus;

et vocábitur admirábilis, Deus, Princeps pacis,

Pater futúri sǽculi: cuius regni non erit finis.

Dicitur Glória in excélsis.

 

Collecta

Deus, qui salútis ætérnæ,

beátæ Maríæ virginitáte fecúnda,

humáno géneri prǽmia præstitísti, tríbue, quǽsumus,

ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus,

per quam merúimus Fílium tuum auctórem vitæ suscípere.

Qui tecum.

Dicitur Credo.

 

Super oblata

Deus, qui bona cuncta ínchoas benígnus et pérficis,

da nobis, de sollemnitáte sanctæ Dei Genetrícis lætántibus,

sicut de inítiis tuæ grátiæ gloriámur

ita de perfectióne gaudére.

Per Christum.

Præfatio: De maternitate beatæ Mariæ Virginis.

Textus sine cantu: Præfatio I de beata Maria Virgine (Et te in sollemnitáte), p. 547.

Quando adhibetr Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.

 

Ant. ad communionem Hebr 13, 8

Iesus Christus heri et hódie, ipse et in sǽcula.

 

Post communionem

Súmpsimus, Dómine, læti sacraménta cæléstia:

præsta, quǽsumus,

ut ad vitam nobis profíciant sempitérnam,

qui beátam semper Vírginem Maríam

Fílii tui Genetrícem et Ecclésiæ Matrem

profitéri gloriámur.

Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 607.

Diebus sequentibus, quando dicenda est Missa de feria, adhibentur textus infra propositi, p. 178.