Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4901823

Odwiedza nas 108 gości oraz 0 użytkowników.

Die 30 decembris

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

Die 30 decembris

De VI die infra octavam Nativitatis Domini

Deficiente dominica infra octavam Nativitatis, hac die celebratur festum S. Familiæ Iesu, Mariæ et Ioseph (cf. pp. 161-162).

 

Ant. ad introitum Sap 18, 14-15

Dum médium siléntium tenérent ómnia,

et nox in suo cursu médium iter habéret,

omnípotens sermo tuus, Dómine,

de cælis a regálibus sédibus venit.

Dicitur Glória in excélsis.

 

Collecta

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus,

ut nos Unigéniti tui nova per carnem natívitas líberet,

quos sub peccáti iugo vetústa sérvitus tenet.

Per Dóminum.

 

Super oblata

Múnera, quǽsumus, Dómine,

tuæ plebis propitiátus assúme,

ut, quæ fídei pietáte profiténtur,

sacraméntis cæléstibus apprehéndant.

Per Christum.

Præfatio de Nativitate, pp. 520-522.

Quando adhibetr Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.

 

Ant. ad communionem Io 1, 16

De plenitúdine eius nos omnes accépimus,

et grátiam pro grátia.

 

Post communionem

Deus, qui nos sacraménti tui participatióne contíngis,

virtútis eius efféctus in nostris córdibus operáre,

ut suscipiéndo múneri tuo per ipsum munus aptémur.

Per Christum.