Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
5104666

Odwiedza nas 66 gości oraz 0 użytkowników.

S. FAMILIÆ IESU, MARIÆ ET IOSEPH

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 


Dominica infra octavam Nativitatis Domini,

vel, ea deficiente, die 30 decembris

S. FAMILIÆ IESU, MARIÆ ET IOSEPH

Festum

 

Ant. ad introitum Lc 2, 16

Venérunt pastóres festinántes, et invenérunt Maríam

et Ioseph et Infántem pósitum in præsépio.

Dicitur Glória in excélsis.

 

Collecta

Deus, qui præclára nobis sanctæ Famíliæ

dignátus es exémpla præbére,

concéde propítius,

ut, domésticis virtútibus caritatísque vínculis illam sectántes,

in lætítia domus tuæ prǽmiis fruámur ætérnis.

Per Dóminum.

Quando hoc festum celebratur die dominica, dicitur Credo.

 

Super oblata

Hóstiam tibi placatiónis offérimus, Dómine,

supplíciter deprecántes,

ut, Deíparæ Vírginis beatíque Ioseph interveniénte suffrágio,

famílias nostras in tua grátia fírmiter et pace constítuas.

Per Christum.

Præfatio de Nativitate, pp. 520-522.

Quando adhibetr Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.

 

Ant. ad communionem Bar 3, 38

Deus noster in terris visus est,

et cum homínibus conversátus est.

 

Post communionem

Quos cæléstibus réficis sacraméntis,

fac, clementíssime Pater,

sanctæ Famíliæ exémpla iúgiter imitári,

ut, post ærúmnas sǽculi,

eius consórtium consequámur ætérnum.

Per Christum.