Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1724
Odsłon artykułów:
4316630

Odwiedza nas 54 gości oraz 0 użytkowników.

DOMINICA IV ADVENTUS

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

DOMINICA IV ADVENTUS

 

Ant. ad introitum Is 45, 8

Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant iustum;

aperiátur terra et gérminet Salvatórem.

Non dicitur Glória in excélsis.

 

Collecta

Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine,

méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte,

Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus,

per passiónem eius et crucem

ad resurrectiónis glóriam perducámur.

Per Dóminum.

Dicitur Credo.

 

Super oblata

Altári tuo, Dómine, superpósita múnera

Spíritus ille sanctíficet,

qui beátæ Maríæ víscera sua virtúte replévit.

Per Christum.

Præfatio II de Adventu, p. 519.

 

Ant. ad communionem Is 7, 14

Ecce Virgo concípiet, et páriet fílium;

et vocábitur nomen eius Emmánuel.

 

Post communionem

Sumpto pígnore redemptiónis ætérnæ,

quǽsumus, omnípotens Deus,

ut quanto magis dies salutíferæ festivitátis accédit,

tanto devótius proficiámus

ad Fílii tui digne nativitátis mystérium celebrándum.

Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 606.