Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4664075

Odwiedza nas 48 gości oraz 0 użytkowników.

DOMINICA III ADVENTUS

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

DOMINICA III ADVENTUS

In hac Missa adhibetur color violaceus vel rosaceus.

 

Ant. ad introitum Phil 4, 4-5

Gaudéte in Dómino semper: íterum dico, gaudéte.

Dóminus enim prope est.

Non dicitur Glória in excélsis.

 

Collecta

Deus, qui cónspicis pópulum tuum

nativitátis domínicæ festivitátem fidéliter exspectáre,

præsta, quǽsumus,

ut valeámus ad tantæ salútis gáudia perveníre,

et ea votis sollémnibus álacri semper lætítia celebráre.

Per Dóminum.

Dicitur Credo.

 

Super oblata

Devotiónis nostræ tibi, Dómine, quǽsumus,

hóstia iúgiter immolétur,

quæ et sacri péragat institúta mystérii

et salutáre tuum nobis poténter operétur.

Per Christum.

Præfatio I vel II de Adventu, pp. 518-519.

 

Ant. ad communionem Cf. Is 35, 4

Dícite: Pusillánimes, confortámini et nolíte timére:

ecce Deus noster véniet et salvábit nos.

 

Post communionem

Tuam, Dómine, cleméntiam implorámus,

ut hæc divína subsídia, a vítiis expiátos,

ad festa ventúra nos prǽparent.

Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 606.

 

Quando infra hebdomadam dicenda est Missa de feria, adhibentur textus infra propositi, nisi occurrat feria Adventus a die 17 ad diem 24 decembris.