Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3635711

Odwiedza nas 17 gości oraz 0 użytkowników.

SABBATO SANCTO

Ocena użytkowników: 3 / 5

Gwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka aktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

SABBATO SANCTO

1. Sabbato sancto Ecclesia ad sepulcrum Domini immoratur, passionem eius et mortem, necnon ad inferos descensum meditans et eius resurrectionem exspectans, in oratione et ieiunio.

2. A sacrificio Missæ, sacra mensa denudata, Ecclesia abstinet, usque dum, post sollemnem Vigiliam seu nocturnam resurrectionis exspectationem, locus detur gaudiis paschalibus, quorum abundantia in quinquaginta dies exundat.

3. Sacra Communio hac die dari potest solummodo ad modum viatici.