Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1683
Odsłon artykułów:
3635712

Odwiedza nas 18 gości oraz 0 użytkowników.

FERIA VI IN PASSIONE DOMINI

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

FERIA VI IN PASSIONE DOMINI

1. Hac et sequenti die, Ecclesia, ex antiquissima traditione, sacramenta, præter Pænitentiæ et Infirmorum Unctionis, penitus non celebrat.

2. Hac die sacra Communio fidelibus distribuitur unice inter celebrationem Passionis Domini; infirmis autem, qui hanc celebrationem participare nequeunt, quacumque diei hora deferri potest.

3. Altare omnino nudum sit: sine cruce, sine candelabris, sine tobaleis.

Celebratio Passionis Domini

4. Horis postmeridianis huius feriæ, et quidem circa horam tertiam, nisi ex ratione pastorali tardior hora seligatur, fit celebratio Passionis Domini, constans ex tribus partibus, nempe ex liturgia verbi, adoratione Crucis et sacra Communione.

5. Sacerdos et diaconus, si adest, vestibus coloris rubri sicut ad Missam induti, sub silentio ad altare accedunt et, facta reverentia altari, in faciem procumbunt, vel, pro opportunitate, in genua se prosternunt, et in silentio aliquamdiu orant. Omnes alii in genua se prosternunt.

6. Deinde sacerdos cum ministris vadit ad sedem, ubi, versus ad populum stantem, dicit, extensis manibus, unam e sequentibus orationibus, omissa invitatione Orémus.

Oratio

Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine,

et fámulos tuos ætérna protectióne sanctífica,

pro quibus Christus, Fílius tuus,

per suum cruórem instítuit paschále mystérium.

Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Vel:

Deus, qui peccáti véteris hereditáriam mortem,

in qua posteritátis genus omne succésserat,

Christi Fílii tui, Dómini nostri, passióne solvísti,

da, ut confórmes eídem facti,

sicut imáginem terréni hóminis

natúræ necessitáte portávimus,

ita imáginem cæléstis

grátiæ sanctificatióne portémus.

Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Pars prima:

Liturgia verbi

7. Deinde, omnibus sedentibus, legitur prima lectio e libro Isaiæ prophetæ (52, 13 - 53, 12) cum suo psalmo.

8. Sequitur secunda lectio ex Epistola ad Hebræos (4, 14-16; 5, 7-9) et cantus ante Evangelium.

9. Deinde legitur historia Passionis Domini secundum Ioannem (18, 1 - 19, 42) eodem modo ac dominica præcedenti.

10. Post lectionem Passionis Domini sacerdos habet brevem homiliam, cuius in fine fideles invitari possunt ut per breve tempus orationi instent.

Oratio universalis

11. Liturgia verbi concluditur oratione universali, quæ fit hoc modo: diaconus, si adest vel, eo absente, minister laicus, stans ad ambonem, dicit invitationem, quo intentio significatur. Deinde omnes per aliquod temporis spatium in silentio orant, et postea sacerdos, stans ad sedem, vel, pro opportunitate, ad altare, manibus extensis, dicit orationem.

Fideles per totum orationum tempus vel genuflexi vel stantes manere possunt.

12. Ante orationem sacerdotis adhiberi possunt, iuxta traditionem, invitationes diaconi Flectámus genus Leváte, cum genuflexione omnium ad precationem in silentio.

Textus cum cantu:

Flectámus génua

Leváte

Conferentiae tamen Episcoporum praevidere possunt alias invitationes ad introducendam orationem sacerdotis.

13. In gravi necessitate publica, Episcopus diœcesanus permittere vel statuere potest, ut addatur specialis intentio.

I. Pro sancta Ecclesia

Oratio dicitur in tono simplici vel, si adhibentur invitationes

Flectámus génua Leváte, in tono sollemni.

Orémus, dilectíssimi nobis, pro Ecclésia sancta Dei,

ut eam Deus et Dóminus noster

pacificáre, adunáre et custodíre dignétur

toto orbe terrárum,

detque nobis, quiétam et tranquíllam vitam degéntibus,

glorificáre Deum Patrem omnipoténtem.

Oratio in silentio. Deinde sacerdos:

Omnípotens sempitérne Deus,

qui glóriam tuam ómnibus in Christo géntibus revelásti:

custódi ópera misericórdiæ tuæ,

ut Ecclésia tua, toto orbe diffúsa,

stábili fide in confessióne tui nóminis persevéret.

Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

II. Pro Papa

Orémus et pro beatíssimo Papa nostro N.,

ut Deus et Dóminus noster,

qui elégit eum in órdine episcopátus,

salvum atque incólumem custódiat Ecclésiæ suæ sanctæ,

ad regéndum pópulum sanctum Dei.

Oratio in silentio. Deinde sacerdos:

Omnípotens sempitérne Deus,

cuius iudício univérsa fundántur,

réspice propítius ad preces nostras,

et eléctum nobis Antístitem tua pietáte consérva,

ut christiána plebs, quæ te gubernátur auctóre,

sub ipso Pontífice, fídei suæ méritis augeátur.

Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

III. Pro omnibus ordinibus gradibusque fidelium

Orémus et pro Epíscopo nostro N., *

pro ómnibus Epíscopis, presbýteris, diáconis Ecclésiæ,

et univérsa plebe fidélium.

Oratio in silentio. Deinde sacerdos:

Omnípotens sempitérne Deus,

cuius Spíritu totum corpus Ecclésiæ

sanctificátur et régitur,

exáudi nos pro minístris tuis supplicántes,

ut, grátiæ tuæ múnere, ab ómnibus tibi fidéliter serviátur.

Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

IV. Pro catechumenis

Orémus et pro catechúmenis (nostris),

ut Deus et Dóminus noster

adapériat aures præcordiórum ipsórum

ianuámque misericórdiæ,

ut, per lavácrum regeneratiónis

accépta remissióne ómnium peccatórum,

et ipsi inveniántur in Christo Iesu Dómino nostro.

Oratio in silentio. Deinde sacerdos:

Omnípotens sempitérne Deus,

qui Ecclésiam tuam nova semper prole fecúndas,

auge fidem et intelléctum catechúmenis (nostris),

ut, renáti fonte baptísmatis,

adoptiónis tuæ fíliis aggregéntur.

Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

V. Pro unitate Christianorum

Orémus et pro univérsis frátribus in Christum credéntibus,

ut Deus et Dóminus noster eos, veritátem faciéntes,

in una Ecclésia sua congregáre et custodíre dignétur.

Oratio in silentio. Deinde sacerdos:

Omnípotens sempitérne Deus,

qui dispérsa cóngregas et congregáta consérvas,

ad gregem Fílii tui placátus inténde,

ut, quos unum baptísma sacrávit,

eos et fídei iungat intégritas

et vínculum sóciet caritátis.

Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

VI. Pro Iudæis

Orémus et pro Iudǽis,

ut, ad quos prius locútus est Dóminus Deus noster,

eis tríbuat in sui nóminis amóre

et in sui fœ´ deris fidelitáte profícere.

Oratio in silentio. Deinde sacerdos:

Omnípotens sempitérne Deus,

qui promissiónes tuas Abrahæ eiúsque sémini contulísti,

Ecclésiæ tuæ preces cleménter exáudi,

ut pópulus acquisitiónis prióris

ad redemptiónis mereátur plenitúdinem perveníre.

Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

VII. Pro iis qui in Christum non credunt

Orémus et pro iis qui in Christum non credunt,

ut, luce Sancti Spíritus illustráti,

viam salútis et ipsi váleant introíre.

Oratio in silentio. Deinde sacerdos:

Omnípotens sempitérne Deus,

fac ut qui Christum non confiténtur,

coram te sincéro corde ambulántes, invéniant veritátem,

nosque, mútuo proficiéntes semper amóre

et ad tuæ vitæ mystérium plénius percipiéndum sollícitos,

perfectióres éffice tuæ testes caritátis in mundo.

Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

VIII. Pro iis qui in Deum non credunt

Orémus et pro iis qui Deum non agnóscunt,

ut, quæ recta sunt sincéro corde sectántes,

ad ipsum Deum perveníre mereántur.

Oratio in silentio. Deinde sacerdos:

Omnípotens sempitérne Deus,

qui cunctos hómines condidísti,

ut te semper desiderándo quǽrerent

et inveniéndo quiéscerent,

præsta, quǽsumus,

ut inter nóxia quæque obstácula

omnes, tuæ signa pietátis

et in te credéntium testimónium

bonórum óperum percipiéntes,

te solum verum Deum nostríque géneris Patrem

gáudeant confitéri.

Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

IX. Pro rempublicam moderantibus

Orémus et pro ómnibus rempúblicam moderántibus,

ut Deus et Dóminus noster

mentes et corda eórum secúndum voluntátem suam dírigat

ad veram ómnium pacem et libertátem.

Oratio in silentio. Deinde sacerdos:

Omnípotens sempitérne Deus,

in cuius manu sunt hóminum corda et iura populórum,

réspice benígnus ad eos, qui nos in potestáte moderántur,

ut ubíque terrárum populórum prospéritas,

pacis secúritas et religiónis libértas,

te largiénte, consístant.

Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

X. Pro tribulatis

Orémus, dilectíssimi nobis, Deum Patrem omnipoténtem,

ut cunctis mundo purget erróribus,

morbos áuferat, famem depéllat,

apériat cárceres, víncula solvat,

viatóribus securitátem, peregrinántibus réditum,

infirmántibus sanitátem

atque moriéntibus salútem indúlgeat.

Oratio in silentio. Deinde sacerdos:

Omnípotens sempitérne Deus,

mæstórum consolátio, laborántium fortitúdo,

pervéniant ad te preces

de quacúmque tribulatióne clamántium,

ut omnes sibi in necessitátibus suis

misericórdiam tuam gáudeant affuísse.

Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Pars secunda:

Adoratio sanctæ Crucis

14. Oratione universali expleta, fit sollemnis adoratio sanctæ Crucis. E duplici forma ostensionis, quæ præbetur, aptior seligatur, secundum exigentias pastorales.

Ostensio sanctæ Crucis

Forma prior

15. Diaconus cum ministris vel alius minister idoneus adit sacristiam, ex qua processionaliter affert Crucem, velo violaceo obtectam, per ecclesiam ad medium presbyterii, comitantibus duobus

ministris cum candelis accensis.

Sacerdos, stans ante altare versus ad populum, Crucem accipit, in summitate parum detegit et elevat, incipiens Ecce lignum Crucis, eum adiuvante in cantu diacono vel, si casus fert, schola. Omnes respondent: Veníte, adorémus. Cantu expleto, omnes in genua se prosternunt et parvo momento in silentio adorant, sacerdote stante et Crucem elevatam tenente.

Ecce lignum Crucis,

in quo salus mundi pepéndit.

R. Vénite, adorémus.

Deinde sacerdos detegit dextrum brachium Crucis et iterum elevans Crucem incipit Ecce lignum, et fit ut supra.

Denique detegit Crucem totaliter et elevans incipit tertio invitationem Ecce lignum, et fit sicut prima vice.

Forma altera

16. Sacerdos, vel diaconus, cum ministris, vel alius minister idoneus vadit ad portam ecclesiæ, ubi accipit Crucem non velatam, ministri vero candelas accensas, et fit processio per ecclesiam ad presbyterium. Prope ianuam, in medio ecclesiæ et ante ingressum presbyterii qui portat Crucem eam elevat, cantans Ecce lignum, cui omnes respondent: Veníte, adorémus, et post unamquamque responsionem in genua se prosternunt et parvo momento in silentio adorant, ut supra.

Adoratio sanctæ Crucis

17. Deinde, comitantibus duobus ministris cum candelis accensis, sacerdos, vel diaconus portat Crucem ad ingressum presbyterii vel ad alium locum aptum et ibi deponit vel ministris sustentandam tradit, candelis a dextris et sinistris Crucis depositis.

18. Ad adorationem Crucis, primus accedit solus sacerdos celebrans, casula et calceamentis, pro opportunitate, depositis. Deinde procedunt clerus, ministri laici et fideles, quasi processionaliter transeuntes, et reverentiam Cruci exhibentes per simplicem genuflexionem vel aliud signum aptum secundum usum regionis, v. gr. Crucem osculando.

19. Unica tantum Crux adorationi præbeatur. Si propter populi concursum non omnes singulatim accedere possunt, sacerdos, postquam pars cleri et fidelium adorationem peregerit, Crucem sumit, et in medio ante altare consistens, paucis verbis populum ad sanctæ Crucis adorationem invitat et postea per breve tempus Crucem altius elevatam tenet, a fidelibus in silentio adorandam.

20. Dum autem sanctæ Crucis adoratio peragitur cantantur antiphona Crucem tuam, Improperia, hymnus Crux fidélis, vel alii cantus congrui, sedentibus omnibus, qui adorationem peregerunt.

Cantus in adoratione sanctæ Crucis peragendi

Ant. Crucem tuam adorámus, Dómine,

et sanctam resurrectiónem tuam laudámus et glorificámus:

ecce enim propter lignum

venit gáudium in univérso mundo.

Cf. Ps 66, 2

Deus misereátur nostri, et benedícat nobis:

illúminet vultum suum super nos,

et misereátur nostri.

Et repetitur antiphona: Crucem tuam...

Improperia

Partes quæ ad singulos choros spectant, indicantur numeris 1 (chorus primus), et 2 (chorus secundus); quæ autem ab utroque choro simul cantanda sunt, indicantur hoc modo: 1 et 2. Quidam versus etiam a duobus cantoribus cantari possunt.

I

1 et 2 Pópule meus, quid feci tibi?

Aut in quo contristávi te? Respónde mihi!

1 Quia edúxi te de terra Ægýpti:

parásti Crucem Salvatóri tuo.

1 Hágios o Theós.

2 Sanctus Deus.

1 Hágios Ischyrós.

2 Sanctus Fortis.

1 Hágios Athánatos, eléison himás.

2 Sanctus Immortális, miserére nobis.

1 et 2 Quia edúxi te per desértum quadragínta annis,

et manna cibávi te,

et introdúxi te in terram satis bonam:

parásti Crucem Salvatóri tuo.

1 Hágios o Theós.

2 Sanctus Deus.

1 Hágios Ischyrós.

2 Sanctus Fortis.

1 Hágios Athánatos, eléison himás.

2 Sanctus Immortális, miserére nobis.

1 et 2 Quid ultra débui fácere tibi, et non feci?

Ego quidem plantávi te

víneam eléctam meam speciosíssimam:

et tu facta es mihi nimis amára:

acéto namque sitim meam potásti,

et láncea perforásti latus Salvatóri tuo.

1 Hágios o Theós.

2 Sanctus Deus.

1 Hágios Ischyrós.

2 Sanctus Fortis.

1 Hágios Athánatos, eléison himás.

2 Sanctus Immortális, miserére nobis.

II

Cantores:

Ego propter te flagellávi Ægýptum

cum primogénitis suis:

et tu me flagellátum tradidísti.

1 et 2 repetunt:

Pópule meus, quid feci tibi?

Aut in quo contristávi te? Respónde mihi!

Cantores:

Ego edúxi te de Ægýpto,

demérso Pharaóne in Mare Rubrum:

et tu me tradidísti princípibus sacerdótum.

1 et 2 repetunt:

Pópule meus...

Cantores:

Ego ante te apérui mare:

et tu aperuísti láncea latus meum.

1 et 2 repetunt:

Pópule meus...

Cantores:

Ego ante te præívi in colúmna nubis:

et tu me duxísti ad prætórium Piláti.

1 et 2 repetunt:

Pópule meus...

Cantores:

Ego te pavi manna per desértum:

et tu me cecidísti álapis et flagéllis.

1 et 2 repetunt:

Pópule meus...

Cantores:

Ego te potávi aqua salútis de petra:

et tu me potásti felle et acéto.

1 et 2 repetunt:

Pópule meus...

Cantores:

Ego propter te Chananæórum reges percússi:

et tu percussísti arúndine caput meum.

1 et 2 repetunt:

Pópule meus...

Cantores:

Ego dedi tibi sceptrum regále:

et tu dedísti cápiti meo spíneam corónam.

1 et 2 repetunt:

Pópule meus...

Cantores:

Ego te exaltávi magna virtúte:

et tu me suspendísti in patíbulo Crucis.

1 et 2 repetunt:

Pópule meus...

Hymnus

Omnes:

Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis,

Nulla talem silva profert, flore, fronde, gérmine!

Dulce lignum dulci clavo dulce pondus sústinens!

Cantores:

Pange, lingua, gloriósi prœ´ lium certáminis,

Et super crucis tropǽo dic triúmphum nóbilem,

Quáliter Redémptor orbis immolátus vícerit.

Omnes:

Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis,

Nulla talem silva profert, flore, fronde, gérmine!

Cantores:

De paréntis protoplásti fraude factor cóndolens,

Quando pomi noxiális morte morsu córruit,

Ipse lignum tunc notávit, damna ligni ut sólveret.

Omnes:

Dulce lignum dulci clavo dulce pondus sústinens!

Cantores:

Hoc opus nostræ salútis ordo depopóscerat,

Multifórmis perditóris arte ut artem fálleret,

Et medélam ferret inde, hostis unde lǽserat.

Omnes:

Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis,

Nulla talem silva profert, flore, fronde, gérmine!

Cantores:

Quando venit ergo sacri plenitúdo témporis,

Missus est ab arce Patris Natus, orbis cónditor,

Atque ventre virgináli carne factus pródiit.

Omnes:

Dulce lignum dulci clavo dulce pondus sústinens!

Cantores:

Vagit infans inter arta cónditus præse´ pia,

Membra pannis involúta Virgo Mater álligat,

Et manus pedésque et crura stricta cingit fáscia.

Omnes:

Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis,

Nulla talem silva profert, flore, fronde, gérmine!

Cantores:

Lustra sex qui iam perácta tempus implens córporis,

se volénte, natus ad hoc, passióni déditus,

agnus in crucis levátur immolándus stípite.

Omnes:

Dulce lignum dulci clavo dulce pondus sústinens!

Cantores:

En acétum, fel, arúndo, sputa, clavi, láncea;

Mite corpus perforátur, sanguis, unda prófluit;

Terra, pontus, astra, mundus quo lavántur flúmine!

Omnes:

Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis,

Nulla talem silva profert, flore, fronde, gérmine!

Cantores:

Flecte ramos, arbor alta, tensa laxa víscera,

Et rigor lentéscat ille, quem dedit natívitas,

Ut supérni membra Regis miti tendas stípite.

Omnes:

Dulce lignum dulci clavo dulce pondus sústinens!

Cantores:

Sola digna tu fuísti ferre sæcli prétium

Atque portum præparáre nauta mundo náufrago,

Quem sacer cruor perúnxit fusus Agni córpore.

Omnes:

Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis,

Nulla talem silva profert, flore, fronde, gérmine!

Conclusio numquam omittenda:

Omnes:

Æqua Patri Filióque, ínclito Paráclito,

Sempitérna sit beátæ Trinitáti glória;

cuius alma nos redémit atque servat grátia. Amen.

Iuxta locorum condiciones aut populi traditiones et pro opportunitate pastorali, cantari potest Stabat Mater, secundum Graduale Romanum, vel alius cantus aptus in memoriam compassionis beatae Mariae Virginis.

21. Adoratione expleta, Crux portatur a diacono vel ministro ad locum suum ad altare. Candelæ vero accensæ deponuntur circa vel supra altare vel prope Crucem.

Pars tertia:

Sacra Communio

22. Super altare extenditur tobalea et ponitur corporale et missale. Interim diaconus vel, eo deficiente, ipse sacerdos, velo umerali assumpto, reportat Ss.mum Sacramentum e loco repositionis, breviore via, ad altare, dum omnes in silentio stant. Duo ministri cum candelis accensis comitantur Ss.mum Sacramentum et deponunt candelabra circa vel supra altare.

Cum diaconus, si adest, Ss.mum Sacramentum super altare posuerit et discooperuerit pyxidem, sacerdos accedit ad altare et genuflectit.

23. Deinde sacerdos clara voce dicit, iunctis manibus:

Præcéptis salutáribus móniti,

et divína institutióne formáti,

audémus dícere:

Sacerdos, extensis manibus, et omnes præsentes prosequuntur:

Pater noster, qui es in cælis:

sanctificétur nomen tuum;

advéniat regnum tuum;

fiat volúntas tua, sicut in cælo, et in terra.

Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;

et dimítte nobis débita nostra,

sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;

et ne nos indúcas in tentatiónem;

sed líbera nos a malo.

Textus cum cantu, p. 597.

24. Manibus extensis, sacerdos solus prosequitur:

Líbera nos, quǽsumus, Dómine, ab ómnibus malis,

da propítius pacem in diébus nostris,

ut, ope misericórdiæ tuæ adiúti,

et a peccáto simus semper líberi

et ab omni perturbatióne secúri:

exspectántes beátam spem

et advéntum Salvatóris nostri Iesu Christi.

Iungit manus.

Populus orationem concludit, acclamans:

Quia tuum est regnum, et potéstas, et glória in sǽcula.

Textus cum cantu, p. 598.

25. Sacerdos deinde, iunctis manibus, dicit secreto:

Percéptio Córporis tui, Dómine Iesu Christe,

non mihi provéniat in iudícium et condemnatiónem:

sed pro tua pietáte prosit mihi

ad tutaméntum mentis et córporis,

et ad medélam percipiéndam.

26. Deinde genuflectit, accipit particulam , eamque aliquantulum elevatam super pyxidem tenens, ad populum versus, clara voce dicit:

Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi.

Beáti qui ad cenam Agni vocáti sunt.

Et una cum populo semel subdit:

Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum,

sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.

27. Et, ad altare versus, reverenter sumit Corpus Christi, secreto dicens: Corpus Christi.

28. Deinde procedit ad distribuendam Communionem fidelibus. Durante Communione cani potest psalmus 21 vel alius cantus congruus.

29. Distributione Communionis peracta, pyxis a diacono vel alio idoneo ministro ad locum præparatum extra ecclesiam defertur, vel, si circumstantiæ id postulent, intabernaculo reponitur.

30. Deinde sacerdos dicit: Orémus, et servato pro opportunitate aliquo spatio sacri silentii, dicit orationem post Communionem:

Omnípotens sempitérne Deus,

qui nos Christi tui beáta morte et resurrectióne reparásti,

consérva in nobis opus misericórdiæ tuæ,

ut huius mystérii participatióne

perpétua devotióne vivámus.

Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

31. Ad dimissionem diaconus vel, eo deficiente, ipse sacerdos dicere potest invitationem: Inclináte vos ad benedictiónem. Deinde sacerdos, stans versus ad populum, et super illum manus extendens, dicit hanc orationem super populum:

Super pópulum tuum, quǽsumus, Dómine,

qui mortem Fílii tui in spe suæ resurrectiónis recóluit,

benedíctio copiósa descéndat,

indulgéntia véniat, consolátio tribuátur,

fides sancta succréscat, redémptio sempitérna firmétur.

Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

32. Et omnes, facta Cruci genuflexione, discedunt sub silentio.

33. Altare post celebrationem denudatur, relicta tamen super illud Cruce cum duobus vel quattuor candelabris.

34. Hora vesperarum ab iis qui sollemni actioni liturgicæ postmeridianæ interfuerunt non celebratur.