Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4650787

Odwiedza nas 49 gości oraz 0 użytkowników.

PRÆFATIO II DE BEATA MARIA VIRGINE

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

PRÆFATIO II DE BEATA MARIA VIRGINE

Ecclesia, verbis Mariæ, laudes Deo persolvit

63. Sequens præfatio dicitur in Missis de beata Maria Virgine.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

in ómnium Sanctórum provéctu te mirábilem confitéri,

et potíssimum, beátæ Vírginis Maríæ memóriam recoléntes,

cleméntiam tuam ipsíus grato magnificáre præcónio.

Vere namque in omnes terræ fines magna fecísti,

ac tuam in sǽcula prorogásti misericórdiæ largitátem,

cum, ancíllæ tuæ humilitátem aspíciens,

per eam dedísti humánæ salútis auctórem,

Fílium tuum, Iesum Christum, Dóminum nostrum.

Per quem maiestátem tuam adórat exércitus Angelórum,

ante conspéctum tuum in æternitáte lætántium.

Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur,

sócia exsultatióne dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.