Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4661179

Odwiedza nas 79 gości oraz 0 użytkowników.

PRÆFATIO I DE BEATA MARIA VIRGINE

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

PRÆFATIO I DE BEATA MARIA VIRGINE

De Maternitate beatae Mariæ Virginis

62. Sequens præfatio dicitur in Missis de beata Maria Virgine, addita suo loco mentione celebrationis diei, prout in singulis Missis indicatur.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

Et te in ... beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre,

benedícere et prædicáre.

Quæ et Unigénitum tuum

Sancti Spíritus obumbratióne concépit,

et, virginitátis glória permanénte,

lumen ætérnum mundo effúdit,

Iesum Christum Dóminum nostrum.

Per quem maiestátem tuam laudant Angeli,

adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes.

Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim,

sócia exsultatióne concélebrant.

Cum quibus et nostras voces

ut admítti iúbeas, deprecámur,

súpplici confessióne dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.