Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
5044296

Odwiedza nas 61 gości oraz 0 użytkowników.

PRÆFATIO I DE SS.MA EUCHARISTIA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

PRÆFATIO I DE SS.MA EUCHARISTIA

De sacrificio et de sacramento Christi

60. Sequens præfatio dicitur in Missa “ In Cena Domini ”; dici potest etiam in sollemnitate Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi et in Missis votivis de Ss.ma Eucharistia.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

Qui, verus æternúsque Sacérdos,

formam sacrifícii perénnis instítuens,

hóstiam tibi se primus óbtulit salutárem,

et nos, in sui memóriam, præcépit offérre.

Cuius carnem pro nobis immolátam

dum súmimus, roborámur,

et fusum pro nobis sánguinem dum potámus, ablúimur.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,

cum Thronis et Dominatiónibus,

cumque omni milítia cæléstis exércitus,

hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

Quando adhibetur Canon romanus, in Missa “ In Cena Domini ” dicuntur Communicántes, Hanc ígitur et Qui prídie propria, pp. 306-307.