Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4661187

Odwiedza nas 77 gości oraz 0 użytkowników.

PRÆFATIO IV DE DOMINICIS “ PER ANNUM ”

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

PRÆFATIO IV DE DOMINICIS “ PER ANNUM ”

De historia salutis

55. Sequens præfatio dicitur in dominicis “ per annum ”.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

Ipse enim nascéndo vetustátem hóminum renovávit,

patiéndo delévit nostra peccáta,

ætérnæ vitæ áditum prǽstitit a mórtuis resurgéndo,

ad te Patrem ascendéndo cæléstes iánuas reserávit.

Et ídeo, cum Angelórum atque Sanctórum turba,

hymnum laudis tibi cánimus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.