Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1724
Odsłon artykułów:
4316680

Odwiedza nas 68 gości oraz 0 użytkowników.

PRÆFATIO II DE DOMINICIS “ PER ANNUM ”

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

PRÆFATIO II DE DOMINICIS “ PER ANNUM ”

De mysterio salutis

53. Sequens præfatio dicitur in dominicis “ per annum ”.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

Qui, humánis miserátus erróribus,

de Vírgine nasci dignátus est.

Qui, crucem passus, a perpétua morte nos liberávit

et, a mórtuis resúrgens, vitam nobis donávit ætérnam.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,

cum Thronis et Dominatiónibus,

cumque omni milítia cæléstis exércitus,

hymnum glóriæ tuæ cánimus,

sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.