Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
5044428

Odwiedza nas 110 gości oraz 0 użytkowników.

PRÆFATIO I DE DOMINICIS “ PER ANNUM ”

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

PRÆFATIO I DE DOMINICIS “ PER ANNUM ”

De mysterio paschali et de populo Dei

52. Sequens præfatio dicitur in dominicis “ per annum ”.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

Cuius hoc miríficum fuit opus per paschále mystérium,

ut de peccáto et mortis iugo ad hanc glóriam vocarémur,

qua nunc genus eléctum, regále sacerdótium,

gens sancta et acquisitiónis pópulus dicerémur,

et tuas annuntiarémus ubíque virtútes,

qui nos de ténebris ad tuum admirábile lumen vocásti.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,

cum Thronis et Dominatiónibus,

cumque omni milítia cæléstis exércitus,

hymnum glóriæ tuæ cánimus,

sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.