Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4661199

Odwiedza nas 81 gości oraz 0 użytkowników.

PRÆFATIO II DE PASSIONE DOMINI

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

PRÆFATIO II DE PASSIONE DOMINI

De victoria Passionis

44. Sequens præfatio dicitur in feriis II, III et IV Hebdomadæ sanctæ.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

Cuius salutíferæ passiónis et gloriósæ resurrectiónis dies

appropinquáre noscúntur,

quibus et de antíqui hostis supérbia triumphátur,

et nostræ redemptiónis recólitur sacraméntum.

Per quem maiestátem tuam adórat exércitus Angelórum,

ante conspéctum tuum in æternitáte lætántium.

Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur,

sócia exsultatióne dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.