Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4661205

Odwiedza nas 85 gości oraz 0 użytkowników.

PRÆFATIO I DE PASSIONE DOMINI

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

PRÆFATIO I DE PASSIONE DOMINI

De virtute Crucis

43. Sequens præfatio dicitur infra hebdomadam quintam Quadragesimæ, et in Missis de mysteriis Crucis et Passionis Domini.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

Quia per Fílii tui salutíferam passiónem

sensum confiténdæ tuæ maiestátis totus mundus accépit,

dum ineffábili crucis poténtia

iudícium mundi et potéstas émicat Crucifíxi.

Unde et nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis,

tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.