Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4661134

Odwiedza nas 118 gości oraz 0 użytkowników.

PRÆFATIO III DE QUADRAGESIMA

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

PRÆFATIO III DE QUADRAGESIMA

De fructibus abstinentiæ

41. Sequens præfatio dicitur in Missis de feriis Quadragesimæ et in diebus ieiunii.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

Qui nos per abstinéntiam tibi grátias reférre voluísti,

ut ipsa et nos peccatóres ab insoléntia mitigáret,

et, egéntium profíciens aliménto,

imitatóres tuæ benignitátis effíceret.

Et ídeo, cum innúmeris Angelis,

una te magnificámus laudis voce dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.