Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
5044298

Odwiedza nas 42 gości oraz 0 użytkowników.

PRÆFATIO II DE QUADRAGESIMA

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

PRÆFATIO II DE QUADRAGESIMA

De spiritali pænitentia

40. Sequens præfatio dicitur tempore Quadragesimæ, præsertim vero in dominicis, quando non est dicenda alia præfatio magis propria.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

Qui fíliis tuis ad reparándam méntium puritátem,

tempus præcípuum salúbriter statuísti,

quo, mente ab inordinátis afféctibus expedíta,

sic incúmberent transitúris

ut rebus pótius perpétuis inhærérent.

Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis,

te collaudámus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.