Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1724
Odsłon artykułów:
4316663

Odwiedza nas 60 gości oraz 0 użytkowników.

PRÆFATIO DE EPIPHANIA DOMINI

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

PRÆFATIO DE EPIPHANIA DOMINI

De Christo lumine gentium

38. Sequens præfatio dicitur in Missis de sollemnitate Epiphaniæ. Dici potest, una cum præfationibus de Nativitate, etiam diebus post Epiphaniam usque ad sabbatum, quod præcedit festum Baptismi Domini.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

Quia ipsum in Christo salútis nostræ mystérium

hódie ad lumen géntium revelásti,

et, cum in substántia nostræ mortalitátis appáruit,

nova nos immortalitátis eius glória reparásti.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,

cum Thronis et Dominatiónibus,

cumque omni milítia cæléstis exércitus,

hymnum glóriæ tuæ cánimus,

sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

In sollemnitate Epiphaniæ, quando adhibetur Canon romanus dicitur Communicántes proprium, ut infra, p. 573.