Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4661144

Odwiedza nas 129 gości oraz 0 użytkowników.

PRÆFATIO II DE NATIVITATE DOMINI

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

PRÆFATIO II DE NATIVITATE DOMINI

De restauratione universa in Incarnatione

36. Sequens præfatio dicitur in Missis de Nativitate Domini et de eiusdem octava, infra octavam Nativitatis Domini, etiam in Missis, quæ secus præfationem propriam haberent, exceptis Missis quæ præfationem propriam de divinis mysteriis vel Personis habent, et in feriis temporis Nativitatis.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

Qui, in huius venerándi festivitáte mystérii,

invisíbilis in suis, visíbilis in nostris appáruit,

et ante témpora génitus esse cœpit in témpore;

ut, in se érigens cuncta deiécta,

in íntegrum restitúeret univérsa,

et hóminem pérditum ad cæléstia regna revocáret.

Unde et nos, cum ómnibus Angelis te laudámus,

iucúnda celebratióne clamántes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium, ut infra, p. 573.

In Missa quæ celebratur in Vigilia et in nocte Nativitatis Domini dicitur: et noctem sacratíssimam celebrántes, qua, etc.; deinde semper dicitur: et diem sacratíssimum celebrántes, quo, etc., usque ad octavam Nativitatis Domini inclusive.