Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1824
Odsłon artykułów:
4661150

Odwiedza nas 135 gości oraz 0 użytkowników.

PRÆFATIO I DE NATIVITATE DOMINI

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

PRÆFATIO I DE NATIVITATE DOMINI

De Christo luce

35. Sequens præfatio dicitur in Missis de Nativitate Domini et de eiusdem octava, infra octavam Nativitatis Domini, etiam in Missis, quæ secus præfationem propriam haberent, exceptis Missis quæ præfationem propriam de divinis mysteriis vel Personis habent, et in feriis temporis Nativitatis.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

Quia per incarnáti Verbi mystérium

nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit:

ut, dum visibíliter Deum cognóscimus,

per hunc in invisibílium amórem rapiámur.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,

cum Thronis et Dominatiónibus,

cumque omni milítia cæléstis exércitus,

hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium, ut infra, p. 573.

In Missa quæ celebratur in Vigilia et in nocte Nativitatis Domini dicitur: et noctem sacratíssimam celebrántes, qua, etc.; deinde semper dicitur: et diem sacratíssimum celebrántes, quo, etc., usque

ad octavam Nativitatis Domini inclusive.