Main Menu

Użytkowników:
1
Artykułów:
1724
Odsłon artykułów:
4316641

Odwiedza nas 58 gości oraz 0 użytkowników.

PRÆFATIO COMMUNIS III

Ocena użytkowników: 0 / 5

Gwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywnaGwiazdka nieaktywna
 

 

 

PRÆFATIO COMMUNIS III

Laudes Deo pro creatione et reformatione hominis

74. Sequens præfatio dicitur in Missis, quæ præfatione propria carent, nec sumere debent præfationem de tempore.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

Qui per Fílium dilectiónis tuæ,

sicut cónditor géneris es humáni,

ita benigníssimus reformátor.

Unde mérito tibi cunctæ sérviunt creatúræ,

te redémpti rite colláudant univérsi,

et uno Sancti tui te corde benedícunt.

Quaprópter et nos cum ómnibus te Angelis celebrámus,

iucúnda semper confessióne dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

PRÆFATIO COMMUNIS IV

De laude, dono Dei

75. Sequens præfatio dicitur in Missis, quæ præfatione propria carent, nec sumere debent præfationem de tempore.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

Quia, cum nostra laude non égeas,

tuum tamen est donum quod tibi grates rependámus,

nam te non augent nostra præcónia,

sed nobis profíciunt ad salútem,

per Christum Dóminum nostrum.

Et ídeo, choris angélicis sociáti,

te laudámus in gáudio confiténtes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

PRÆFATIO COMMUNIS V

Proclamatio mysterii Christi

76. Sequens præfatio dicitur in Missis, quæ præfatione propria carent, nec sumere debent præfationem de tempore.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

Cuius mortem in caritáte celebrámus,

resurrectiónem fide vívida confitémur,

advéntum in glória spe firmíssima præstolámur.

Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis,

te collaudámus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosanna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

PRÆFATIO COMMUNIS VI

De mysterio salutis in Christo

77. Sequens præfatio dicitur in Missis, quæ præfatione propria carent, nec sumere debent præfationem de tempore.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi, sancte Pater, semper et ubíque grátias ágere

per Fílium dilectiónis tuæ Iesum Christum,

Verbum tuum per quod cuncta fecísti:

quem misísti nobis Salvatórem et Redemptórem,

incarnátum de Spíritu Sancto et ex Vírgine natum.

Qui voluntátem tuam adímplens

et pópulum tibi sanctum acquírens

exténdit manus cum paterétur,

ut mortem sólveret et resurrectiónem manifestáret.

Et ídeo cum Angelis et ómnibus Sanctis

glóriam tuam prædicámus, una voce dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

PRÆFATIO I DE DEFUNCTIS

De spe resurrectionis in Christo

78. Sequens præfatio dicitur in Missis defunctorum.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

In quo nobis spes beátæ resurrectiónis effúlsit,

ut, quos contrístat certa moriéndi condício,

eósdem consolétur futúræ immortalitátis promíssio.

Tuis enim fidélibus, Dómine, vita mutátur, non tóllitur,

et, dissolúta terréstris huius incolátus domo,

ætérna in cælis habitátio comparátur.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,

cum Thronis et Dominatiónibus,

cumque omni milítia cæléstis exércitus,

hymnum glóriæ tuæ cánimus,

sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedictus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

PRÆFATIO II DE DEFUNCTIS

Christus mortuus est pro vita nostra

79. Sequens præfatio dicitur in Missis defunctorum.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

Ipse enim mortem unus accépit,

ne omnes nos morerémur;

immo unus mori dignátus est,

ut omnes tibi perpétuo viverémus.

Et ídeo, choris angélicis sociáti,

te laudámus in gáudio confiténtes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

PRÆFATIO III DE DEFUNCTIS

Christus, salus et vita

80. Sequens præfatio dicitur in Missis defunctorum.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum:

Qui est salus mundi, vita hóminum, resurréctio mortuórum.

Per quem maiestátem tuam adórat exércitus Angelórum,

ante conspéctum tuum in æternitáte lætántium.

Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur,

sócia exsultatióne dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

PRÆFATIO IV DE DEFUNCTIS

De vita terrena ad gloriam cælestem

81. Sequens præfatio dicitur in Missis defunctorum.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

Cuius império náscimur, cuius arbítrio régimur,

cuius præcépto in terra, de qua sumpti sumus,

peccáti lege absólvimur.

Et, qui per mortem Fílii tui redémpti sumus,

ad ipsíus resurrectiónis glóriam

tuo nutu excitámur.

Et ídeo, cum Angelórum atque Sanctórum turba,

hymnum laudis tibi cánimus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.

PRÆFATIO V DE DEFUNCTIS

De resurrectione nostra per victoriam Christi

82. Sequens præfatio dicitur in Missis defunctorum.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

Quia, etsi nostri est mériti quod perímus,

tuæ tamen est pietátis et grátiæ

quod, pro peccáto morte consúmpti,

per Christi victóriam redémpti,

cum ipso revocámur ad vitam.

Et ídeo, cum cælórum Virtútibus,

in terris te iúgiter celebrámus,

maiestáti tuæ sine fine clamántes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra glória tua.

Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini.

Hosánna in excélsis.